378 DE PHAENOMENIS sensum, confutare opus fuit, sed ob apparentem, quem ipsi fortasse aliqui ex vulgo tribuere videbantur, ut iam initio disputationis significavi; quamvis ipse nihil certum aut constitutum pronunciet, sed tantum, observationibus propositis, cae- teros ad philosophandum invitet. Haec opinio satis probabilis videtur, tum quia adaequatam dicit causam phoenomenûm quae iam observantur et communi omnium consensu approbantur (cum enim diversitas horum phoenomenûm ex diversitate proiectionis umbrarum causetur, proiectio autem varia umbrarum ex varietate corporum, a quibus proiiciuntur umbrae, proveniat; in leni autem et omnino ac- quali superficie nulla sint corpora, quae faciant umbram; necessario sequitur, ut superficies Lunae non sit lenis et aequalis, sed inaequalis et montuosa); tum quia 10 nullum continet absurdum, cui repugnet ratio aut expressa sapientum authori- tas. Quare, ubi sensus idem omnibus demonstrat, et ratio non contradicit, acquie- scendum est. Ad haec vero non modo sequitur absurdum aliquod, quinimo pro- babilitas non minima: quod enim sequitur absurdum, si Lunae superficies non sit aequalis? Namque ratio illa, ob quam Aristotiles, secundo De Coelo, statuit Lunam sphaericam esse, ac deinceps ex Lunae rotunditate caeterorum pariter astrorum figuram arguit, adhuc manet: quamvis enim eius superficies sit inaequalis, nec per- fecte et adamussim tornata, tamen nihil impedit, quin eius corpus sphaericum atque gibbosum sit, ut Terrae globum esse videmus; et hoc sufficit ad illuminationem a Sole inaequaliter suscipiendam, ex qua Aristoteles arguit Lunae rotunditatem. Qui- 20 nimo ex ipsiusmet Aristotelis fundamentis sequitur, Lunae superficiem non esse ae- qualem nec perfecte sphaericam. Si enim vera est eius suppositio, secundo De Coelo par. 32, primum Coelum, perfectissime et exacte tornatum, ad reliquos posteriores orbes eam habere proportionem, quam habet aqua ad terram et elementorum ea quae plus semper distant (veluti enim aqua perfectiori rotunditate praedita est quam terra, et aër quam aqua, et magis ignis quam aër, ita, inter orbes, perfectissimam habet rotunditatem primum Coelum, ut nihil aut manu factum sese habeat similiter, aut aliud quippiam eorum quae apud nos in oculis existunt; deinceps vero caeteri orbes minus perfectam, quo magis a primo distant); ergo Lunae globus ear inter reliquos orbes habebit rotunditatem, quam habere vide- 30 mus terram inter caetera elementa, asperam scilicet, montuosam et inaequalem. Qua ratione persuasus Augustinus Nifus Suessanus, ante octuaginta annos, hanc eandem sententiam de montibus et convallibus in Luna existentibus, quam nunc Gallileus nobis suo perspicillo demonstrat, ad mentem Aristotelis statuit, in com- mentariis super secundo De Coelo editis, in commento 49 particulae, ubi, cum quaereret causam maiorum macularum quae in Luna apparent, haec profert: <Vel forsitan non est remotum dicere, Lunae partes esse diversas, veluti sunt partes Terrae, quarum aliae sunt vallosae, aliae montuosae; ex quarum differentia effici potest facies illa Lunae: nec est rationi dissonum; nam Luna est corpus imperfecte sphaericum, cum sit corpus maxime ab ultimo Coelo elongatum, ut supra dixit 40
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/379
Appearance