385 ventibus varias Terrae regiones assignare, prout illis magis convenirent, opor- tebat: quemadmodum in Georgico secundo Virgilius cecinit: IN ORBE LUNAE ETC.
Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt :
Fluminibus salices crassisque paludibus alni
Nascuntur, steriles sacosis montibus orni;
Littora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi.
Neque argumentum, quod desumit Suessanus ex Aristotelis placitis, secundo De Coelo, particula 32, satis bene mihi deduci videtur: cum enim Aristoteles in- 10 quit, quod nullum corpus, ex his quae videntur, adeo diligenter tornatum est, neque sic potest regularitatem suscipere et diligentiam, ut primi, quod circum est, cor- poris natura, primum corpus non accipit pro primo orbe, seclusis caeteris, sed pro toto aggregato omnium orbium, ut Aristoteles saepe consuevit. Quod manifestum est ex praecedentibus verbis; cum enim hanc conclusionem statuit, initio huius particulae 32, inquit: Quod igitur sphaericus sit Mundus, palam est ex his, et quod cum diligentia adeo recte tornatus sit, ut nihil aut manu factum se habeat simili- ter, etc. >. Nam si de Mundo statuit conclusionem, ergo non de uno orbe primo tan- tum: cum Mundi vocabulo, sine adiectione pronunciato, velut etiam Coeli, aliquando Aristoteles intelligat totum Universum, aliquando totam coelestium orbium coag- 20 mentationem; cum autem hic non possit intelligere Universum (quod patet ex eo, quia huius Mundi rotunditatem comparat ad rotunditatem elementorum), reliquum est ut intelligat per Mundum totum Coelum aggregatum ex omnibus orbibus; quare de toto Coelo ac de omnibus eius partibus hanc statuit conclusionem, quod sit per- fecte rotundum; in qua coagmentatione omnium orbium includitur etiam orbis et globus Lunae. Cum autem habet comparationem, non habet illam ad Coeli orbes aut partes, sed ad inferiorem Mundum, respectu cuius dicit Coelum esse perfectis- sime tornatum, quemadmodum aqua est respectu terrae, et elementorum ea quae plus distant a terra. Addo quod natura semper ad unionem tendit, ubi nihil im- pedit: quare corpora quae exactam sortiuntur mixtionem, exacte lenia et unam 30 superficiem habentia videmus; ut aurum, quod, exacte mixtum, exacte levigatum est, et medici concoctum pus aut sedimentum existimant, cum su- perficiem habet lenem et aequalem. Quare si asperitas et inaequa- litas superficiei in his inferioribus imperfectionem arguit [4), et a coelesti cor- [44] quam firmus, quam elegans discursus! Aequalitas superficiei modo convenit caelestibus corporibus perfectissimis et incorruptibi- libus; ac simul et semel marcescentia et putida eadem lenitate decoran- tur, cum nempe fuerint faeces et excrementa perfectissima. 35. celestibus 37. feces - 1