388 non irradiati obscura atque ambigua luce perfusum videatur, lumen quippe re- cipiens ab obliquis Solis radiis, secundum superficialem solum crassitiem, tan- tum quantus est Lunaris globi nobis conspicui ambitus. Quod ita fieri, inde mani- festum est: lumen etenim hoc paulatim minuitur, Sole magis recedente et Solis radiis minus oblique receptis, quousque, superata prima quadratura, tandem eva- nescat, Solis radiis magis recta illuminantibus ac superficiem tantum illustranti- bus. Ad quam causam referendam existimarim lucem illam, quam in Lunae opaca parte D. Gallilaeus observat et omnes conspicimus, potius quam ad mutuam illam luminis communicationem, velut a Luna Terrae, item a Terra Lunae, participatam, quam ex Pythagorici Philolai sententia D. Gallilaeus comminiscitur; cum Terra 10 non sit perpolitum corpus, a quo, in tantum spacium quantum est usque ad Lu- nam, resilire possint Solis radii, atque illuminationem communicare; quinimo est corpus scabrum et gibbosum, a quo fit minor reflexio radiorum, ita ut neque primam aëris regionem reflexi a Terra Solis radii superent; inditio sunt pluviae, grandines et alia frigida, quae in media aëris regione generantur. His igitur argumentis statuo, quod primo loco supponitur, Lunam non esse simpliciter opacum corpus; quamvis hoc idem probaverit Averroes, secundo De Coelo 49, alia demonstra- tione ex doctrina Avenmarha in tractatu singulari: nempe, quia illuminatio Lunac, quam acquirit a Sole, non est secundum reflexionem; quia si esset secundum re- flexionem, non illuminarentur ex Terra nisi loca terminata secundum suum situm, 20 nam reflexio non fit nisi secundum angulos terminatos; et contingeret ex hoc in quibusdam sitibus, ut lumen eius non perveniret ad Terram; et totum hoc dicit esse manifestum ex aspectibus: quare statuit, illuminationem eius a Sole esse, secundum quod luminosum illuminatur per se; et cum ita sit, fieri primum lumi- nosam a Sole, deinde provenire ab ea lumen, quemadmodum provenit ab aliis stellis, scilicet ut ab omni puncto eius exeant radii infiniti: ex quibus deducitur, quod, si Luna primum illuminatur a Sole, quatenus luminosum illuminatur per se, ac deinceps provenit ab ea lumen, ut provenit ab aliis stellis, quod Luna primo recipit lumen, ut diaphana, deinceps vero, per se lucens, illuminat reliqua. Quod autem Luna non sit simplicitur diaphana, sed etiam opaca, ex eo patet, quod, 30 quamvis semper secundum dimidiam sui partem a Sole sit illustrata, tamen se- cundum alteram dimidiam partem semper opaca cernitur; quae, quamvis, ut diximus, aliquando lucem aliquam praeseferat, argumentum alicuius perspicuita- tis, tamen illam lucem vix exiguam et tenebrosam ostendit, argumentum ad- mixtae opacitatis, quam lumen ipsum omnino pervadere non possit. His autem ita suppositis et probatis, aliud tertium suppono: scilicet, quod manifesta diffe- rentia luminosi et opaci in Luna reperitur secundum superficiem Lunae tantum, et aliqualiter etiam, ut supra dictum fuit, secundum superficialem crassitiem, non autem secundum intimam et profundam. Quam sententiam statuit Averroes loco citato, ubi etiam declaravit quid sit opacum et lucidum in Luna, his verbis: Et 10 DE PHAENOMENIS
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/389
Appearance