Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/393

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

392 DE PHAENOMENIS quanto illuminabili, habere aliquam resistentiam ab ipso quanto; non dico proprie resistentiam (cum ea fiat a contrario, quantitas autem nullam habet contrarieta- tem), sed dico resistentiam repugnantium, quae est in corpore quanto, quatenus habeat partes extra partes, ut non possit in indivisibili aliquam qualitatem se- cundum totam sui divisibilitatem recipere. Atque ita, non modo requiritur aliquod tempus ad illuminationem respectu corporis lucidi illuminantis, quod necesse est fieri praesens corpori diaphano per motum localem, verum etiam ratione ipsiusmet illuminationis; quamvis tempus hoc, quod ad illuminationem requiritur, sit satis exiguum atque omnino imperceptibile. Quae opinio, quamvis videatur fortasse contra communem et paradoxa, tamen infra, Deo dante, clarius explicabitur in 10 tractatu De luce et lumine. Quod si addamus adhuc opacitatem, quae ex sui na- tura impedit actionem luminis, habebimus omnes causas, ex quibus densiores Lunae partes sunt opacae, magis rariores autem sunt clarae, ubi fuerint lumine collu- stratae. Primo, namque, densiores partes habent plus materici, quapropter diffici- lius a lumine penetrantur: secundo, quod, cum Lunae materia ex sui natura habeat opacitatem (hoc est sit impure diaphana), ubi multum fuerit materiae huiusmodi, quod est in partibus densis, ibi necesse est esse plus opacitatis contra autem in partibus rarioribus, quae ob minorem soliditatem magis perviae sunt lumini et ob minorem adunationem, ita dicam, opaci corporis magis susceptivae sunt luminis. Sed aliquis adhuc dubitabit: cum opacitas non nisi ex admixtione ter- 20 reae portionis fieri possit (sola enim terra inter naturalia corpora opaca est), quonam pacto absque terrae admixtione in Luna contingit? quod si dicamus ter- rae admixtionem habere, sequitur ipsam non esse inalterabile atque ingenerabile corpus, ut dictum fuit. Cui dubitationi bifariam respondemus. Primo, quod opacum non semper provenit ex admixtione terrae: cum opacum aliquando dicat caren- tiam luminis cum dispositionibus contrariis susceptioni luminis, hoc est impedien- tibus susceptionem luminis, et tunc fit ex admixtione corporis terrei; quando autem dicit simplicem negationem luminis, et tunc non est necesse ut fiat ob admixtio- nem terrestris substantiae: ut diaphana corpora, quae ex se lumen non habent quamvis simplicissima, minime praesente corpore luminoso opaca sunt; tamen nullam habent terrae vel terrei corporis admixtionem: et hoc modo contingit in Luna esse opacas partes, hoc est minime susceptivas luminis, vel minimum su- sceptivas, ob sui naturam minime aptam ad eius susceptionem. Secundo autem respondeo, ut supra cum Plotino diximus, ad Platonis mentem reperiri in Coelo elementorum inferiorum proprietates, absque eorum substantia atque commixtione: reperitur enim in eo lux et claritas ignis, absque substantia ignis; reperitur pa- riter soliditas terrae, absque corpulentia terrae; Coelum enim constare dicunt ex apicibus elementorum, hoc est ex summis perfectionibus elementorum : quare, si Coelum habere potest soliditatem terrae absque admixtione substantiae terrae, quid impedit ut habeat etiam opacitatem terrae absque admixtione substantiae terrae? 40