Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/71

E Wikisource
Haec pagina emendata est
70
sidereus nuncius.

tercapedines enim montium, in eodem circulo seu in eadem serie dispositorum, obiectu aliarum eminentiarum in aliis atque aliis[§ 1] ordinibus constitutarum occultantur; idque maxime, si oculus aspicientis in eadem recta cum dictarum eminentiarum verticibus fuerit locatus. Sic in terra multorum ac frequentium montium iuga secundum planam superficiem disposita apparent, si prospiciens procul fuerit et in pari altitudine constitutus. Sic aestuosi pelagi sublimes undarum vertices secundum idem planum videntur extensi, quamvis inter fluctus maxima voraginum et lacunarum sit frequentia, adeoque profundarum, ut sublimium navigiorum non modo carinae, verum etiam puppes, mali ac vela inter illas abscondantur. Quia igitur in ipsa Luna et circa eius perimetrum multiplex est eminentiarum et cavitatum coordinatio, et oculus e longinquo spectans in eodem fere plano cum verticibus illarum locatur; nemini mirum esse debet, quod radio visorio illos abradenti, secundum aequabilem lineam minimeque anfractuosam sese offerant. Huic rationi altera subnecti potest: quod nempe circa lunare corpus est, veluti circa Terram, orbis quidam densioris substantiae reliquo aethere, qui Solis irradiationem concipere atque reflectere valet, quamvis tanta non sit opacitate praeditus, ut visui (praesertim dum illuminatus non fuerit) transitum inhibere valeat. Orbis iste a radiis solaribus illuminatus lunare corpus sub maioris sphaerae speciem reddit repraesentatque; essetque potis aciem nostram terminare, quominus ad Lunae soliditatem pertingeret, si crassities eius foret profundior: atque profundior quidem est circa Lunae peripheriam; profundior, inquam, non absolute, sed ad radios nostros, oblique illum secantes, relatus: ac proinde visum nostrum inhibere potest, ac praesertim luminosus existens, Lunaeque peripheriam Soli expositam obtegere. Quod clarius in apposita figura intelligitur,

  1. Qui cessa mutilo il mss., del quale abbiamo raccolto le varianti. Cfr. l'Avvertimento.