miraberis), Stellae ab Astronomis singulis in hanc usque diem NEBULOSAE appellatae, Stellularum mirum in modum consitarum greges sunt; ex quarum radiorum commixtione, dum unaquaeque ob exilitatem, seu maximam a nobis remotionem, oculorum aciem fugit, candor ille consurgit, qui densior pars Caeli, Stellarum aut Solis radios retorquere valens, hucusque creditus est. Nos ex illis nonnullas observavimus, et duarum Asterismos subnectere voluimus.
In primo habes NEBULOSAM, Capitis Orionis appellatam, in qua Stellas vigintiunas numeravimus.
Secundus NEBULOSAM PRAESEPE, nuncupatam continet; quae non una tantum Stella est, sed congeries Stellularum plurium quam quadraginta: nos, praeter Asellos, trigintasex notavimus, in hunc, qui sequitur, ordinem dispositas.
NEBULOSA ORIONI | NEBULOSA PRAESEPE |
De Luna, de inerrantibus Stellis ac de Galaxia, quae hactenus observata sunt, breviter enarravimus. Superest ut, quod maximum in praesenti negotio existimandum videtur, quatuor PLANETAS a primo mundi exordio ad nostra usque tempora nunquam conspectos, occasionem reperiendi atque observandi, necnon ipsorum loca, atque per