ab hac vero elongabatur occidentalior altera min. 10: erant praecise in eadem recta, et magnitudinis aequalis.
Die quarta, hora secunda, circa Iovem quatuor stabant Stellae, orientales duae, ac duae occidentales, in eadem ad unguem recta linea dispositae, ut in proxima figura:
Orientalior distabat a sequenti min. 3, haec vero a Iove aberat min. 0, sec. 40, Iuppiter a proxima occidentali min. 4, haec ab occidentaliori min. 6. Magnitudine erant fere aequales; proximior Iovi reliquis paulo minor apparebat. Hora autem septima, orientales Stellae distabant tantum min. 0, sec. 30.
Iuppiter ab orientali viciniori aberat min. 2, ab occidentali vero sequente min. 4, haec vero ab occidentaliori distabat min. 3: erantque aequales omnes, et in eadem recta secundum Eclipticam extensa.
Die quinta, Caelum fuit nubilosum.
Die sexta, duae solummodo apparuerunt Stellae, medium Iovem intercipientes, ut in figura apposita spectatur:
orientalis a Iove distabat min. 2, occidentalis vero min. 3: erant in eadem recta cum Iove, et magnitudine pares.
Die septima, duae adstabant Stellae, a Iove orientales ambae, in hunc dispositae modum:
intercapedines inter ipsas et Iovem erant aequales, unius nempe minuti primi; ac per ipsas et centrum Iovis recta linea incedebat.
Die octava, hora prima, aderant tres Stellae orientales omnes, ut in descriptione:
Iovi proxima, exigua satis, distabat ab eo min. 1, sec. 20; media vero ab hac min. 4, eratque satis magna; orientalior, admodum exigua, ab hac distabat min. 0, sec. 20. Anceps eram, nunquid Iovi proxima una