Pagina:Le opere di Galileo Galilei VII.djvu/557

E Wikisource
Haec pagina emendata est


FAMOSI ET ANTIQUI PROBLEMATIS

DE TELLURIS MOTU VEL QUIETE

HACTENUS OPTATA SOLUTIO
AD EMINENTISSIMUM CARDINALEM RICHELIUM DUCEM ET FRANCIAE PAREM

A IOANNE BAPTISTA MORINO

APUD GALLOS E BELLEIOCENSIBUS FRANCOPOLITANO
DOCTORE MEDICO ATQUE REGIO PARISIIS MATHEMATUM PROFESSORE.

PARISIIS

M.DC.XXXI.

CUM PRIVILEGIO ET APPROBATIONE.


· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·

Caput I.

Opinionem de Terrae motu atque situ extra mundi centrum, vetustissimam. esse.

. . . . [Nota marginalis:pag. 2 dell’ ediz. del 1681.]Non est ergo nova de Terrae motu atque situ extra mundi centrum opinio, sed antiquissima; a maximis tamen philosophis et mathematicis, praesertim Aristotele, Ptolemaeo et aliis, contempta prorsusque repudiata tunc temporis, a quo ad nos usque tale figmentum oblivionis tumulo permansit absconditum.

Caput II.

Quis primus hoc tempore opinionem illam in lucem revocaverit,
quosque sectatores habuerit.

[Nota marginalis:pag. 3-5.]Ut non omnis fert omnia tellus, sic. habet mundi aetas unaquaeque suos illustres celebresque viros: haec reges bellique duces, illa legislatores; haec philosophos, illa theologos; haec astronomos, illa medicos; et de aliis scientiis atque artibus eodem modo. Anno autem Domini 1473, die Februarii 19, nascitur