Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/114

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
51
LIB. II.


testatus non fuerit suas exceptiones sibi salvas fore, sed excipere possit, ut supra, ac si a principio, ut plerumque lieri consuevit, fuisset protestatus.

Teneantur insuper Domini Capitanei, et Notarius actorum dicta, et attestationes uniuscumque testis in causa producti scribi facere, et adnotari penes acta extense, et non per verba huius eifectus, vel similia, nempe : dixit vera esse contenta in capitulis, vel dixit, ut supra alius Testis, vel similia, poena centum solidorum pro qualibet vice, qua fuerit contrafactum.

Et hoc casu liceat huiusmodi testem repetere super praedictis, et eius dictum extense scribi facere, alijs in contrarium non obstantibus.

Quod per negligentiam Capitaneorum non inferatur praeiudicium producenti Testes.

Rubrica. XXIX.

Et quia plerumque Iudices in testium examinationibus, et iuramenti delatione in litigantium praeiudicium negligentes esse reperiuntur , statuimus , et ordinamus, quod quotiescumque per litigantes fuerint in iudicio per probare volentes, testes nominati, et illi comparere neglexerint, seu si comparuerint per Iudicem ad iuramentum non fuerint admissi, seu in examinando Capitanei negligentes extiterint , hoc casu a citatione facta testium praedictorum terminus probatorius huiusmodi testes inducenti non currat usque quo dicti testes non fuerint examinati, ne pars Dominorum Capitaneorum culpa, vel negligentia valeat praegravari.

Quomodo maior viginti annis possit in iudicio interesse.

Rubrica. XXX.

Statuimus, et ordinamus, quod quilibet tam masculus, quam foemina maior viginti annis tam in iudicio civili, quam criminali, et tam agendo, quam se defendendo comparere possit, dum tamen agere volens iureiurando se se adstringat non venire contra processum, nec sententiam, nec executionem illius, occasione minoris aetatis.