Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/138

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
63
LIB. II.


De rebus emphyteuticis.

Rubrica LIX.

Nullus, cuiuscunque conditionis existat, audeat, vel praesumat rem aliquam in emphyteusim accipere, nec aliquod instrumentum renovationis in se suscipere, iure emphyteutico ab aliqua Ecclesia, vel conventu, seu ab aliquo Domino de quibuscumque possessionibus, et rebus quibuscumque, seu hereditate, de quibus, vel de qua inter aliquas partes quaestio orta esset, sine Dominorum Capitaneorum, et eorum Consiliariorum expressa licentia.

Qui autem in praedictis, seu aliquo praedictorum contrafecerit, omnia iura amittat, quae haberet antequam praedicta in emphyteusim, ut supra, acciperet, et ad partem, sive ad personam, vel personas praedicta omnia spectare, et pertinere debeant, cum qua, vel quibus litem habebat, antequam praedicta omnia, ut supra, in emphyteusim acciperet, cui parti teneatur huiusmodi accipiens omnia iura cedere, et dare, quae in dictis rebus, seu hereditate habebat antequam litem cum altero, ut supra, haberet, et nihilominus dicta persona, vel personae, quae huiusmodi res in emphyteusim, ut supra acceperint, solvant pro poena Communi Sancti Marini libras quinquaginta denariorum, cassantes, annullantes, irritantes omnes leges, statuta, et provisiones in contrarium disponentes.

Volentes quod praedicta locum habeant in praeteritis, praesentibiis, et futuris.

Nullus insuper, ut supra, audeat, vel praesumat in emphyteusim. accipere aliquam reiri, bona, possessiones , vel hereditatem, et illarum renovationem petere per se, vel alium directe vel iridirecte ab aliqua Ecclesia, vel Conventu , seu ab aliquo Domino, vel Syridico Communitatis Sancti Marini sine licentia, consensu, ac volunlate Dominorum Capitaneorum, et suorum Consiliariorum , vel maioris partis eorum, de qua quidem licentia pateat scriptura, ne veritatis occultatione aliquis valeat id in emphyteusim: accipere, vel de eo renovationem petere, quod iuread ieum nori spectaret, nec piertineret.

Poena cuilibet contrafacienti medietatis aestimationis eius, vel eorum, quod in emphyteusim acceperiti vel de quo renovationem, ut supra, petierit.

Et nihilominus ipsa concessio, et renovatio sit ipso iure nulla noir obstante aliquo iure, vel lege contrarium disponente.

Et hoc casu res accepta, et renovata cum omni suo iure ad illum revertatur, qui antea rem praedictam possidebat