Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/14

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1


STATUTORUM

LIBER PRIMUS

De Arengo generali. Rubrica I.

Quoniam sub capite cetera membra naturaliter sita sunt, ideo pnmo loco de Arengo (cuius auctoritas in Republica nostra antiquitus praecipua erat), congruum dicere visum fuit. Est igitur Arengum congregatio universi populi Terrae Sancti Marini,et eius Curiae , scilicet unius hominis pro domo , quae praemisso sono campanae, & voce plazariorum, olim fiebat in claustro Plebis eiusdem Terrae, et nunc fit in aula, seu in domo magna Communis de mandato Dominorum Capitaneorum eiusdem Terrae pro tempore existentium, vel alterius eorum semper, et quandocumque eis,vel alteri eorum videturnecessarium, et opportunum. In quo Arengo sic congregato et coadunato licet graviora negotia Reipublicae nostrae antiquissimis temporibus per Dominos Capitaneos tractarentur, et resolverentur: attamen aucto populo nostro, quoniam congregatio eius pro singulis rebus difficilis paulatim evasit, ad tollendas omnes difficultates, nec non iurgia, et inevitabiles, ac perniciosas'contentiones, quae in tam magna multitudine hominum continuo oriebantur , in Consilium magnum et generale, nuncupatum sexagintavirorum, omnimoda,etsuprema potestas et imperium abeodem Arengo translatum fuit, nulla alia sibi reservata auctoritate, nisi quod in eo, ut supra, congregando, pubblicari debeant Officiales in principio cuiuslibet Capitaneatus electi, collectarum necessariae taxationes, et solutiones, viarum reaptationes, aquarum reductiones ad suos cursus antiquos, nec non custodiarum, operarum, lignorum, ac quarumcumque rerum impositiones, et cetera alia opportuna, et sub diversis Rubricis praesentis voluminis statutorum comprehensa. Quae omnia nos confirmamus et approbamus, volentes etiam cuique de populo licere suas querelas, et praetensa gravamina in praedictis et circa praedicta per modum supplicationis verbo vel in scriptis in eodem Arengo coram Dominis Capitaneis porrigere, et propo-