Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/140

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
64
LIB. II.

Dominorum Capitaneorum . Qui infra tres dies a die factae exceptionis, negationis, seu allegationis compromissi fiendi, debeant declarasse , an compromissum sit fiendum, vel ne, sub poena quadraginta solidorum pro quolibet Capitaneo, et qualibet vice , pro medietate Camerae Communis, et pro alia dimidia parti offensae, et interesse habenti applicanda si infra tres dictos dies non declaraverint.

Et sufficiat unam ex personis supra nominatis, vel qualitatem ipsius concurrere ex una parte tantum, ut sit, et esse possit locus dispositioni praesentis statuti de compromisso fiendo. Compellantur autem per dictos Dominos Capitaneos, coram quibus lis, quaestio, vel controversia verteretur, praecise partes ipsae cum effectu omnibus iuris remedijs realiter, et personaliter, et per mulctas, et condemnationes usque in quantitatem quinquaginta librarum, ad requisitionem alterius partis infra ooto dies post ipsorum requisitionem ad compromittendum, et compromissum faciendum sub poena praedicta de facto ab eisdem Capitaneis auferenda de eorum salario, et Camerae Communis applicanda, omni exceptione, et petitione consilij sapientis , et appellatione , quae neret a pronunciatione, seu praecepto de fiendo compromisso in omnibus praedictis casibus penitus remotis. Dum tamen ipsa requisitio, et petitio fiat ante terminum datum ad probandum in causa , post quem terminum nulla pars possit ulterius in dicta causa ad compromissum cogi. Et in dicto termino, ut praedicitur, compellantur partes ad eligendum arbitros , et arbitratores , ita quod quaelibet pars possit, et debeat eligere unum pro parte sua alteri parti legitime non suspectum , quae suspicio arbitrio Capitaneorum relinquatur, nec non ad eligendum tertium arbitrum, et arbitratorem communem a principio simul , et semel cum dictis arbitris, et arbitratoribus , ita ut omnino tertius eligatur, nisi de uno solo arbitro, et arbitratore partes ambae fuerint coricordes. . Et si partes ipsae in eligendo tertium non fuerint concordes per Capitaneos tertius unus partibus non suspectus eligatur. Et in ipsos arbitros, et arbitratores , ut praefertur electos ad faciendum compromissum de iure , et de mcto , et de veritate, et de aequitate, omni iuris solemnitate, et substantialitate ommissa , partes ipsae cogantur.

Qui arbitri, et arbitratores , et tertius praedicti dictas quaestiones terminare, et finire adstringantur infra duos menses proximos a die facti compromissi, sub poena librarum decem pro quolibet eorum Camerae Communis applicanda, in quam ipso iure incurrisse intelligantur.

Et nihilominus elapso dictorum duorum mensium spatio,sidictas quaestiones non terminaverint, per Dominos Capitaneos rea