Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/151

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De petitione consilij sapientis.

Rubrica LXXIV.

Ad evitandam omnem suspicionis materiam, quae inter litigantes coram Dominis Capitaneis Terrae Sancti Marini oriri posset, decernimus, et statuimus, quod licitum sit, quibuscumque litigantibus, in quacumque parte iudicij , in qua iure canonico, vel civili licitum sit appellare, et etiam in facto, et causa principali tam ante latam sententiam, quam post, si appellaverit, petere consilium sapientis Iudicis non suspecti, et Domini Capitanei dictam consilij petitionem sub poena quinquaginta scutorum admittere teneantur, et secundum consilium iudicare.

Alias quicquid ex inde factum fuerit, nullius sit momenti.

Quod consilium concedi debeat expensis petentis, reficiendis tamen per partem adversam in casu succumbentiae.

Dummodo pars petens consilium consultoris salarium deponat, et nuntij mercedem infra duos dies a die petitionis consilij, et taxationis salarij numerandos.

Alias dicta consilij petitio evanescat, et nullius sit valoris. Et Iudex in causa procedere possit, prout sibi placuerit.

Quod consultoris salarium , et nuntij ut supra , taxari debeat per ipsos Dominos Capitaneos dummodo non excedat summas infrascriptas, videlicet si fuerit petitum consilium ante dimnitivae sententiae tempus , non possit excedere salarium consultoris duos ducatos. In diffinitiva vero duplum. Et merces nuntij taxetur secundum distantiam loci, et temporis quo steterit dictus nuncius pro consilio habendo.

Et debeant dicti Domini Capitanei causam committere uni sapienti, de quo partes concordaverint, et quicunque aliquem suspectum allegaverit debeat specificare causam, et non sufficiat in genere eos suspectos allegare.

Cui consilio acquiescat, nisi pars, contra quam veniret, conquereretur, et aliud consilium vellet suis expensis, quod concedatur.

Et si consilia essent contraria, habeatur recursus ad Consilium duodecim dictae Terrae, quod opportune providebit.

Ita tamen, quod in diffinitivis sententijs, non obstante consilio , licitum sit cuique parti appellare, reclamare, et de nullitate dicere, secundum formam constitutionum Sanctae Matris Ecclesiae, super appellatione, et de nullitatis dictionibus, et reclamationibus.