Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/153

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


Et si in 'praedictis, vel aliquo praedictorum, pars petens negligens fuerit, dicta consilij petitio evanescat.

Decernentes etiam praesens capitulum extendi ad petitiones consilij hactenus factas, in quibus nuntius nondum recessit pro accedendo ad consultorem, et in quibus acta nondum sunt consultori praesentata.

Declarantes, noc statutum de petitione consilij sapientis locum tantum habere in causis a centum solidis supra , sub poena decem librarum ipsis Dominis Capitaneis per eorum successores exigenda, si in praedictis fuerint negligentes.

Si vero neutra partium petierit consilium, ipsi Domini Capitanei , ex eorum officio ad instantiam partium, vel partis, altera tamen citata ad audiendum sententiam , vel ipsis praesentibus suam proferant, et promulgent difnnitivam sententiam prout sibi videbitur de iure convenire.

Quod si ipsis Dominis Capitaneis placuerit, et videbitur, ut melius, ac iustius possint iudicare, peritum consulere, possint partes litigantes hincinde cogere ad deponendum, et eis providendum de expensis occurrentibus pro consilio adhibendo, et de mercede competenti.

Volentes, atque mandantes in casibus antedictis, et causis summam centum solidorum excedentibus , eamdem probationem requiri, quae de iure communi in causis maioribus requiritur, et debetur, cui per praesens Statutum, quo ad probationes antedictas nolumus derogari.

Et praedicta sibi locum vindicent, et modus procedendi attendatur prout attenditur, quando de debito publicum non apparet instrumentum, ideoque via procedatur ordinaria.

Volentes etiam, quod si ultima dies dictarum dilationum esset feriata, talis dilatio ut supra data in aliam diem proxime sequentem iuridicam cadat, et cadere intendatur.

De Salario Advocati, et Procuratoris

Rubrica LXXV.

Ut melius a quibuscumque , etiam idiotis personis, valeat interpretari, et intelligi, libuit vernacula lingua praesens statutum describere, ad communem omnium simplicium hominum utilitatem.