Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/164

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
77
LIB. III.


reum defendendi ubi poena pecuniaria principaliter veniret imponenda , et poenam ipsam eodem contextu deponendam, vel postquam reus comparnit, et inquisitioni responderit, vel carceratus, aut sub fideiussoribus relaxatus reperitur, vel ad allegandum causas absentiae, et terminum ad denunciandum, vel perquirendum, animo ipsum praesentandi quod iuramento affirmari debeat, obtinendum, vel ad docendum explicite, et incontinenti, et non alias delictum quod praetenditur non subsistere, et non esse delictum , vel impune committi potuisse, de eoque inquiri, vel accusari non posse, vel debere quibus casibus , ac etiam . ad agendum accusandum et denunciandum , supradictas personas admitti volumus In ceteris vero probibitio universaliter procedat , et tam: in primis, quam etiam in seeundis nullitatum, vel appellationum causis, et non obstante talium comparitione contra reum uti; contumacem procedi possit secundum formam superius . traditauii.

De probatione per famam , et per socios, et consortes in quibus casibus sufficiat.

Rubrica VIII.


Cum plerumque oontingat, ut propter inopiam probationum delicta, etiam gravia et enormia, praesertim nocturna, remaneant impunita cofntra illam, quam summa ope profitemur , curam, ideo volentes tali inconvenienti quantum fieri potest citra iniustitiam providere , statuimus , quod in robarijs, incendijs, et alijs gravibus, et enormibus crimiriibus, vel damnis de nocte commissis probatio per publicam famam vicinorum loci delicti, vel damni. una cum aliquiBus alijs praesumptionibus, vel adminiculis plene probet, et sufficiat ad condemnationem tam in civili, quam in criminali causa , quaecumque veniat poena imponenda. . Spoliationes autem, derobationes , violentias, et percussiones, seu vulnera si qua inde sequuta fuissent, sive de nocte , sive de die, et ubicumque, et quandocumque factas , et commissas probari volumus, et legitime probatas dici, si probentur per socios, et consortes ipsorum offensorum, et per quoscumque qui ad ipsum delictum , et rumorem accurrerint, seu praesentes fuerint, audiverint, et viderint qui illi sint, dummodo aliud eis non obstet, et nedum in iuris subsidium , sed passim , ctum taraen actui alij testes non intervenerint , seu per alios probari non possit.