Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/31

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De electione hominum swe Oratorum aut Ambasciatorum Communis ad negotia quaecumque pertractanda.

Rubrica. XX.

Quando pro aliquo Communis nostri negotio pertractando aliquem eligere contigerit, ut omnis mala suspitio removeatur, tot homines sorte extrahantur, quot ad illud negotium electi esse dehebunt, qui omnimodam habeant auctoritatem eligendi quemcumque , ad illud negotium aptum , et habilem esse declarabunt. Qui tamen sic electi nullam aliam habebunt auctoritatem, nisi se se informandi, et pertractandi , et informata , et pertractata in Consilio generali sexaginta virorum cum eorum opinione referendi, ubi postea quicquid placitum fuerit determinabitur , nisi secus tunc a dicto Consilio disponatur. Quod locum etiam habere volumus in perquirendis Medico Fisico, et Magistro scholae,acalijs quibuscumque Officialibus. Alias quicquid contra praedicta factum esse constabit , inane sit, et nullius roboris , vel momenti. Oratores autem, Nuncij , et Ambasciatores , qui ad aliquod negotium pertraetandum transmittentur in rebus ad Commune spectantibus , eligantur per Dominos Capitaneos ad eorum arbitrium , prout hactenus observatum fuit., et electi , qui recusaverint, poena Capitaneorum arbitrio plectantur, dummodo summam Scutorum viginti quinque non excedat.

De Ambasciatoribus euntibus pro negotijs Communis , et eorum Salario.

Rubrica. XXI.

Item statuimus , et ordinamus quod Ambasciatores electi , ac missi ad aliquod negotium ReipublicaB pertractandum , debeant habere a Communitate equos , famulos , et expensas , et praeterea pro salario diurno cujuslibet eorum paulos duos Papales, famuli vero habeant, singulo die paulum unum pro quolibet. Et si ob illam causam , sine culpa sua , damnum aliquod sustinuerint, releventur, et relevari debeant de dicto damno a nostra Communitate etc.