Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/34

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
11
LIB. I.


reliquorum integra restitutione statim in manibus eorum , et cuiuslibet ipsorum successorum henda cogantur, etc.


De revisoribus computorum Communitatis , et Abundantiae , ac privilegijs creditorum ipsius Abundantiae.

Rubrica XXVI.

Ad obviandum fraudibus, quae ullo unquam tempore in damnum, et praeiudicium Reipublicae nostrae admitti possent, maiorum nostrorum consuetudinem sequentes, et decreta confirmantes , statuimus , et ordinamus, quod Domini Capitanei, qui pro tempore fuerint, una cum Judicibus appellationum, Procuratore Fiscali, ac Camerario nostro, sint ordinarij Revisores computorum ipsius Communitatis, quorum officium, praevio eorum iuramento, sit debitis, ac statutis temporibus, et quotiescumque ipsis Dominis Capitaneis placuerit optime revidendi computa omnium, ac singulorum tum Olnciaiium, tum exactorum, ac debitorum , et creditorum ipsius Gommunitatis, nec non saldandi, et describi faciendi ad libros Communis, et Camerarij partitas cuiuscumque, prout invenerint quem esse debitorem , vel creditorem ipsius Communitatis , et in quanta summa. Et ab eorum saldis , et quietantijs, nemo possit, aut debeat reclamare, nisi ex aliqua iusta, et legitima causa, aut manifeste appareret de errore calculi. Et casu quo Dominis Capitaneis aliquis de praedictis videretur suspectus, vel minus idoneus, sive interessatus in aliquibus computis, habeant facultatem, et auctoritatem vocandi etiam aliquem alium, vel ex nostris civibus , vel aliunde, ad dicta computa cum ipsis, et alijs praenominatis revidenda , et quod ab ipsis factum erit plenam habeat roboris firmitatem , nec a quoquam possit infringi , aut debilitari sub aliquo praetextu, vel quaesito colore. Revisores vero computorum Annonae eligantur modo infrascripto . Nempe in magno , ac generali Consilio nostra statim facta electione novorum Praefectorum ipsius Annonae, axtrahantur de bussnlo , in quo sint brevia continentia nomina omnium Consiliariorum , quatuor de dictis brevibus, et quilibet de descriptis in eis sic extractis, medio eius iuramento, teneatur tunc nominare , et eligere coram Dominis Capitaneis unum de Terra Sancti Marini, vel aliunde aptum, et idoneum in revisorem computorum sive Officialium Annonae praecedentis anhi. Qui quatuor sic electi , praevio eorum iuramento , omnimodam habeant auctoritatem iuste , recte , et absque aliqua humana passione dicta computa infra decem dies immediate sequentes reviF