Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/50

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
19
LIB. I.


haberi facere. Nec dictus magister possit hanc nostram conductam relinquere, nisi praevia ejus intimatione per tres menses ante finem anni, neque discedere ab hac nostra Terra, sinelicentia generalis Consilij, quando ejus absentia ultra tres dies foret duratura , nam per dictum tempus , vel pro minori spacio poterunt illam Domini Capitanei concedere. Teneatur autem singulis diebus scholam aperire , omnes discipulos , qui sub ejus discipliiia militabunt, grammaticam, poesiam, seu humanitatis artem publice docere, et bonis moribus instruere, lectiones legere, epistolas, et themata, ac ostensiones eis dare, in examinibus, et doctrina Christiana eos exercere, aliaque facere, et fieri curare in scholis necessaria , et secundum scholasticum ordinem , et qualitatem , aetatem , ac capacitatem scholariorum singulis diebus , et horis debitis , ut decet bonum ludi litterarij magistrum, praeterquam in diebus Dominicis, et Festivitatum , quae sunt de praecepto S. Matris Ecclesiae.

Debeat etiam dictus magister in Festivitatibus , et processionibus nostris, ac in primo ingressu Capitaneorum in officio adesse una cum nostro Magistratu, et semper post Doctores locum habere , nisi ipse quoque foret Doctor , quo casu ejus locus remaneat in dispositione iuris communis.

Sit etiam obligatus de suo proprio dare, et solvere pro oblatione in festo Divi Marini Protectoris nostri paulum unum argenteum Massarijs dicti Sancti. Item Cancellario Dominorum Capitaneorum pro mercede, et registro electionis, et confirmationis, quas ubi advenerit, et habuerit omnino per dictum Cancellarium in libris capitulorum una cum ejus capitulis registrari curabit , scutum unum auri pro prima vice , et toto tempore electionis, seu confirmationis dicti magistri.

Habeat autem pro ejus salario, etmercedepro singulo anno scuta septuaginta monetae currentis , et ut dicitur mutila in fine cujuslibet bimestris pro rata decursi temporis a nostra Communitate, et a scholaribus, et eorum patribus, juxta compositionem, seu taxam ab hominibus desuper electis faciendam, et plus, et minus arbitrio generalis Consilij, secundum temporum qualitatem. Sed quia nil certius morte, et nil incertius ejus hora, si forte, quod Deus avertat, illum mori contigerit in hac nostra Terra, non completo tempore conductionis suae , tali -casu de salario, sibi, ut supra, promisso ei , vel heredibus suis nil ultra debeatur nisi pro rata temporis , quo operas suas effectualiter illum praestitisse repertum fuerit. Item habebit domum congruam pro habitatione sua, et pro schola tenenda absque aliqua ejus impensa.

Et ultra praedicta habebit pro dicto tempore salmas triginta lignorum sibi dandas a dictis scholaribus ad id taxatis a Capitaneis, et alijs hominibus electis. Licebitque dicto magistro a scholaribus forensibus, et habitatori-.