Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
20
LIB. I.


forma praedictis, et si secus factum fuerit, omnia inde secuta perpetuo sint nulla, nullius roboris, et momenti absque aliqua hominis declaratione , et Capitanei, qui ea proposuerint, libras decem denariorum pro quolibet , et qualibet vice , Consiliarij vero , qui eorum suffragia aliter quam dictum fuit super praedictis praestiterint , libras quinque similes pro quolibet eorum, et qualibet vice , de facto , et absque ulla remissione solvere Camerario nostro cogantur. Et praemissa omnia, et singula locum non habeant in electionibus, vel confirmationibus , sive licentijs illorum officialium ministrorum, vel stipendiatorum , circa quas alia particularis , et diversa, ac specialis forma traditur in alijs decretis nostrorum statutorum, quibus per praesens non intendimus fore , nec esse derogatum.

De disdicta, seu intimatione temporis non apponenda in capitulis alicujus officialis, vel stipendiati forensis.

Rubrica. XXXV.

Maiorum nostrorum decretis inhaerendo, statuimus, et ordinamus , quod de cetero cuiquam forensi electo , sive conducto in nostram Terram, sive in Medicum, sive in ludi litterarij Magistrum , sive ad aliud munus , et artem exercendam , nullatenus possit, aut debeat concedi capitulum aliquod continens intimationem , aut disdictam alicuius spatij temporis eidem faciendam pro parte nostrae Communitatis , etiam si ipsa nollet amplius ejusdem opera uti, sed omnes, qui pro tempore a Communitate nostra electi, sive conducti fuerint, in fine eorum officij , si desideraveriht confirmari , sint obligati petere , et obtinere confirmationes a nostro Consilio magno, et generali, alias elapso dicto tempore, si tales modo, et forma praedictis confirmati non fuerint, censeantur esse liberi , et ab omni officio, et munere dimissi. Quod perpetuo inviolabiliter observari mandamus, non obstantibus quibuscumque in contrarium faciendis , etc.

De Syndicis Communitatis.

Rubrica. XXXVI.

Statuimus, et ordinamus quod adveniente tempore novae electionis Syndicorum Communitatis nostrae, vel alicuius eorum in locum demortuorum, talis electio debeat fieri in Consilio nostro ger nerali, per suffragia, et balluctas obtinendas a maiori parte Consiliariorum ad propositionem Dominorum Capitaneorum,etConsiliariorum, qui de dictis omnibus'nominatis in dictos Syndicos