Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/59

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM

domus chorearum teneantur providere aliquo alio modo eorum arbitrio, ne domini dictorum archibusiorum, etarmorumaiterius generis possint ea capere, vel habere, nisi quando de dictis locis discedere voluerint. Et casu, quo dictae choreae ducerentur in aliquo loco campestri debeant praedicti milites eadem arma deponere in manibus illius, qui dictas choreas congregaverit, et fecerit. Qui pariter sit obligatus eadem arma conservare in domo magis propinqua dicto loco chorearum, quae domus propinqua si non aderit, tunc domini archibusiorum, et praedictorum armorum teneantur ea deponere alibi procul a dictis choreis saltem per centum passus. Sub poenis tam ipsis militibus, quamdominis domorum, si praedicta omnia, et singula non observaverint, contentis in alijs decretis de huiusmodi materia loquentibus. Milites autem praedicti, nec non quicunque alij ^aveant, ne deferant, aut habeant, sive teneant, vel utantur in aliquo loco, vel tempore archibusijs parvis minoris longitudinis trium palmorum semper prohibitis, alias puniantur poenis in eisdem statutis de tali materia loquentibus contentis.

Statuimus pariter , et ordinamus , quod in eadem nostra militia descripti nequeant condemnari ab aliquo Iudice in poena fustigationis , infulae , aut stigmatum , sive in aliam poenam ignominiosam , et opprobriosam.

Sed casu, quo poenis praedictis venirent condemnandi, et puniendi, debeant praefatae poenae commutari semper in alias aequivalentes arbitrio Gonsilij generalis. Et si vigore statutorum, vel propter qualitatem delicti, aut aliquo alio casu, aliqua de praedictis poenis in persona alicuius eorum necessario foret exequenda, ille talis intelligatur ex nunc, prout ex tunc a praedicta militia dimissus. Si vero unus de descriptis in eadem militia propter aliquod delictum veniret condemnandus in pcenam pecuniariam,et non posset consequi pacem ab offensis, seu ab offenso in tempore praescripto a statutis ad abolitionem obtinendam per solutionem capitum solidorum , attamen si dictam pacem consecutus postea fuerit, et eius instrumentuni factum produxerit in iudicio saltem intra decimum quintum diem a die notificationis, et intimationis sibi factae de dicta condemnatione , adhuc volumus, et mandamus praefatam eius condemnationem posse, ac debere aboleri per solutionem capitum solidorum, veluti si praedictam pacem obtinuisset in dicto tempore a statutis praescripto. Volentes etiam, ac expresse mandantes , quod executio aliqua fieri non possit pro quacunque causa super illis armis^ et vestimentis dictorum militum, qui erunt ad libros dictae militiae descripti, et quibus ad lustrationes , et alia munera comparere tenentur. Et militibus descriptis in nostra militia , qui erunt debitores alicuius in dicta militia non descripti, si ab eodem conveniantur in iudicio , terminos , et dilationes duplicatas concedimus , et