Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/68

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
28
LIB. I.


Et in ea continue, et familiariter noctis tempore stare , et habitare cum tota eius familia, de die vero ipse Castellanus, vel unus ex eius filijs masculis tantum , exceptis tamen temporibus belli, vel suspicionis eius , quo casu volumus duos ipsorum continue de die, et de nocte stare, et habitare in dicta Arce, et de nocte vigilare, et custodias in ea facere, et pulsare campanam pro custodijs excitandis in dicta Terra iuxta morem antiquum semper hactenus observatum, et duas custodias tunc facere, videlicet unam ipsum Castellanum, et alteram eius filium, prout ipsis per Dominos Capitaneos, vel alios deputatos iniunctum , et ordinatum erit.

Teneatur etiam dictus Castellanus custodire cum omni diligentia rupem Communis, ne ab aliqua persona, vel animali damnificetur, cuius contrarium si factum fuerit , teneatur statim sub vinculo iuramenti referre Dominis Capitaneis, vel eorum Cancellario qualitatem damni, et a quibus datum fuerit. Non possit etiam dictus Castellanus in locum suum aliquem subrogare sine expressa licentia Consilij generalis. Et tempore belli ab occasu usque ad ortum solis , tempore vero pacis a prima hora noctis usque ad auroram diei sequentis,nequeantdictam Arcem aperire, vel apertam tenere, nec aliquam personam in ipsam introducere, nec introduci facere, aut permittere. De die vero nullo unquam tempore possit in ipsam Arcem introducere, nec introduci facere, aut permittere aliquam personam forensem , - sine expressa licentia Dominorum Capitaneorum, qui pro tempore fuerint, et in omnem casum dictus Castellanus debeat monere introeuntes, et accedentes , ne proijciant lapides per rupem, qui si non obedierint, Castellanus teneatur eos accusare medio eius iuramento, et si lapides, quos proijcerint per rupes, erunt de moenijs Arcis, vel Terrae, poenam duplicatam solvere teneantur. Sit pariter obligatus dictus CaStellanus de mane, et de sero pulsare campanam ad martellum tribus intermissis, et reiteratis vicibus ad excitandum populum nostrum ad tribuendum debitas laudes Divae Mariae Virgini iuxta consuetudines Christianae Religionis, et dictae Terrae semper observatas a Castellanis dictae Arcis. Et dictis laudibus pulsatis, debeat etiam alijs tribus intermissis, et reiteratis vicibus saltem per quartum unius horae campanam similiter ad batoccum sonarfe secundum solitum , et consuetum, videlicet de sero hora secunda noctis pulsata, de mane vero per horam ante diem. Item tempore belli, vel suspicionis eius, debeat diligenter oculis, et visu perscrutari circum circa campaneas, et quando viderit aliquo in loco in districtu dictae Terrae , et maxime in curte eiusdemaliquampersonamequitantem,velpedestremultra numerum duarum personarum , teneatur pulsare campanam dictae Arcis iuxta consuetudinem hactenus observatam,