Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/121

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est



LEIBNITII ANIMADVERSIONES

EX AUTHOGRAPHO


BIBLIOTHECÆ REGIÆ HANOVERANÆ.




In præfatione ait Christianos primitivos ab Hebræis philosophiam accepisse, sed Platonicis potius accepere, a quibus ipsi Judæi, ut Philo.

Antiquissimam Hebræorum philosophiam sectatus est Benedictus de Spinosa e gente Lusitana Judæus nostro autoris judicio cui si credimus, Spinosa divinitatem Christi universæ religionis agnovit. Sed miror quomodo hoc dici possit, cum autor agnoscat Christi resurrectionem a Spinosa negatam.

Quidam Augustinus (J. P. Speeth. vid. Ep. Spen.)