Jump to content

Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/123

E Wikisource
Haec pagina emendata est
—  4  —

diu apud Knorrium[1] Solisbaci egerat, sed pertæsus credo suæ conditionis, Judæus factus, Mosem se Germanum[2] vocabat. Contra eum scripserat autor libram dictum : die vergotterte Welt : cum in hominem Amstelodami incidisset, ibi Spinosam et Mosem hunc impugnat et Cabbalam Hebræorum simul, quod ex mundo faciat Deum. Sed postea visus est sibi rem rectius agnovisse. Nunc ergo Hebræorum Cabbalam et Spinosam tuetur, ostenditque Deum et mundum ab ipsis distingui : Sed in eo parum satisfacit. Nam Deus his est velut substantia, creatura velut accidens Dei. Budæus in Obs. peculiari Halensi scripserat defensionem Cabbalæ Hebræorum contra autores quosdam modernos. Idem argumentum tractavit in introductione ad Historiam philosophias He-

  1. Christian. Korrius de Rosenroth, autor libri qui inscribitur : « Kabbala denudata seu doctrina Hebræorum transcendentalis, etc. Solisb. 1677, in-4°, » Leibnitio notus qui eum Solisbaci invisum ivit et cum eo de variis Hebræorum et Cabalistarum pro Christo testimoniis, et imprimis de libro inedito cui titulus est : Messias puer : non semel collocutus est. Vid. Leibnitii, Ep. ad Job. Ludolf.
  2. Joh Pet. Speeth. ex Augustana confessione in judaïsmum præceps cognomine Moses Germanus epistolicum commercium habuit cum Wachtero religionis causa.