Jump to content

Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina emendata est
—  8  —

Malcuth a cæteris plantis : Malcuth nempe seu regnum ultima Sephirarum significatque omnia Dei imperio irresistibiliter regi, si ut homines putent se suam sequi voluntatem, dum exequuntur divinam, Adamum autem sibi libertatem independentem tribuisse et lapsu didicisse sese non per se stare, sed à Deo per Messiam rursus erigendum esse : Ita ramificationem Sephirarum Adamus fastigio truncavit. Cabala à Kebel, id est, accipidendo, traditione.



Apud Claudium Berigardum in Circulo Pisano, XX, p. 130-131. Origenes et alii ex gnosticis patribus, imo etiam Hieronymus videntur asserere deceptionem legislatoribus non minus quam medicis esse licitam. Disciplina Arcani apud Ægyptios quam severa Pythagoras probavit, qui vix Amasis regis autoritate cui a Polycrate commendatus fuerat à Diospolitis admissus est : Ipse non minus silentii severus exactor. Et Plato dixit autorem universi in vulgus prædicare nefas. Et alibi : de Deo ænigmatice