Haec pagina emendata est
— 10 —
loquendum ut literæ periclitantes ab aliis legantur quidem, sed non intelligantur. (Vide Gassendium, Contra Aristoteleos.) De Academiis, Aug. (lib. 3, contra Academ) sententias tantum aperuisse eis qui secum usque ad senectutem vixissent. Quin apud Clementem. Strom. 5, ipsi Epicurei dicebant quædam apud se esse non omnibus legenda. Itaque Cartesius ad Reg., part. 1, Ep. 89, Injuriam facis nostræ philosophiæ si eam nolentibus ostendas, imo si communices aliis quam enixe rogantibus.
Burnetus in Archæologia[1] de Cabalistis eorum philosophiam huc redire quod primum ens seu Aensoph in se contineat omnia eademque sit semper entitatis
- ↑ Thomas Burnetus, ut opinor, autor Archæologiæ philosophicæ doct. aut. de rerum originibus. Lond. 1692.