Jump to content

Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/131

E Wikisource
Haec pagina emendata est
—  12  —

quantitas in universo, mundum esse emanationem ex Deo, hinc verba fieri de vacuis, vasis, vasculis, canalibus per quos radii decurrunt, radiis retractis res perire et resorberi in Deum.

Pseudo-Cabalam[1] putant quidam nudius tertius a R. Loriensi aut Irira inventam. Tatianus Dominum mundi esse universorum substantiam, Deum esse ὺπόστασιν τού παντὁς. Henrici Mori Theses Cabalisticæ : Ex nihilo nihil fieri : nullam esse in rerum universitate materiam, Cabalistarum proprium dogma est. Omnem substantiam esse spiritum, hoc illi intelligunt de spiritu divino secundum nostrum autorem secus quam Morus. At noster statuit Mundum vel Mundos esse naturæ divinæ necessarium et immanantem effectum, huic jam autem rei immanantem et emanantem, cum illa singularissime unum esse

  1. Isaacus Loria Cabbalæ recentioris inventor. Irira, gente Hispanus, Loriam ferè secutus est.