ma est qua ὁ λόγος ab æterno ex patre et apud patrem extitit. Ob hanc nativitatem τον μονογενῆ in Scripturis dici ipsum censuit Athanasius. Vid. Athan. Or. 3, contra Arrianos. Altera nativitas consistit in illa συγκαταβάσει qua ὁ λόγος a patre Deo exivit ad creationem Mundi. Hoc respectu dici illum in Scriptura omnis creaturæ primogenitum statuit Athanasius. Tertia demum nativitas ejus fuit cum eadem divina persona e sinu et gloria paterna exivit, seque intulit in uterum Sacratissimæ Virginis. Et Verbum caro factum est. Cave autem hanc magni Athanasii interpretationem contemnas, quippe quæ aptissimam tibi clavem porrigat ad aperiendam veterum quorumdam mentem et sententiam quorum dicta Arriani in hæreseos patrocinium traxere, et neoterici quidam Theologi haud minus implicite Arrianismi accusarunt.
Hæc Bullus.
Autor ait, cap. 3, fin. Notandum quod Messias est