Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/143

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Dei. Sed hoc non puto assecutum Spinosam meo judicio. Essenlioe quodam modo sine Deoconcipi pos sunt, sed existentise Deum involvunt. Ipsaque realitas essentiarum qua scilicet in existentias influunt a Deo est. Essentioe rerum sunt Deo eoseternoe. Et Dei ipsa essentia cornplectitur omnes alias essentias, adeo ut Deus sine ipsis concipi non possit perfecte. Sed existentia sine Deo concipi non potest qui est ultima ratio rerum.

Hoc axioma ad essentiam rei pertinere sine quo nec esse nec concipi potest, adhibendum est in necessariis seu speciebus, non in individuis seu contingentibus. Nam individua concipi distincte non possunt. Hinc cum Deo connexionem necessariam non