Jump to content

Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/147

E Wikisource
Haec pagina emendata est
—  28  —

pus. Sed id quod homogeneum concipimus et materiam primam vocamus, id est aliquid incompletum cum sit mere potentiale. Substantia autem plenum est aliquid atque activum.



Spinosa putavit materiam vulgi non existere. Hinc sæpe monet a Cartesio materiam male definiri per extensionem, Ep. 73, et extensionem male explicari per rem vilissimam quæ debeat esse in loco divisibilis, de Emend. intell. p. 385. eo quod materia debeat explicari per attributum quod æternam et infinitam essentiam exprimit. Respondeo extensionem aut si mavis primam materiam nihil aliud esse quam indefinitam quandam repetitionem rerum quatenus similes sunt inter se, seu indiscernibiles ; sed ut numerus supponit res numeratas, ita extensio res quæ repetuntur, quibus præter communia insunt propria. Hæc propria accidentia faciunt limites magnitudinis figuræque actuales, prius ante pos-