Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/151

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


corpus eadem res sit duobus tantum modis expressa, et quod (Eth. p. 2, schol. prop. 7,) et quod substantia cogitans et substantia extensa una eademque substantia sint quoe jam sub cogitationis jam sub extensionisattributo cognoscitur. Et ibidem ait hoec quidam Hebroeorum quasi per nebulam vidisse videnturqui scilicet putarunt Deum, Dei intellectum, resque ab ipso intellectas unum et idem esse. Hoc male mea sententia. liens etcorpns non est idem, non magis quam principium actionis et principium passionis. Substantia corporea habet animam et corpus organicum hoc est massa composita ex aliis substantiis ; id verum est eamdem substantiam cogitare et habere massam extensam sibi adjunctam sed minime ex ea consistere, cum nihil eorum non adimi possit, salva substantia. Præterea omnis substantia percipit, sed non omnis substantia cogitat, Cogitatio revera est mouadum imo omnis perceptio, sed extensio est compositorum. Deum et res a Deo intellectas unum idemque non magis dici potest, quam mentem et res a mente perceptas idem esse. Autor putat Spinosam naturam communem