Jump to content

Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/157

E Wikisource
Haec pagina emendata est
—  38  —

bus reliquis [1] philosophis licet alio modo, et auderem etiam dicere cum omnibus antiquis Hebræis quantum ex quibusdam traditionibus tametsi omnibus modis adulteratis concipere[2] licet. Ego putem omnia esse in Deo non ut partem in toto, nec ut accidens in subjecto, sed ut locum in locato, sed locum spiritualem seu sustentantem, non ut locum commensuratum seu condivisum, nempe ita ut Deus est immensus seu ubique ; adestque orbis : itaque omnia in ipso ; est enim ubi sunt res et ubi non sunt, et manet cum discedunt et jam fuit ubi accedunt.


Autor : Quod Deus alia mediate, alia immediate

  1. Apud Spinosam antiquis pro reliquis.
  2. Conjicere.