Jump to content

Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/163

E Wikisource
Haec pagina emendata est
—  44  —

Ait Tatianus in oratione ad Græcos spiritus inesse stellis angelis stirpibus aquis hominibus et quamvis unus et idem sit, differentias in se habet. — Sed hanc ego doctrinam minus probo. Est error de anima mundi per idem diffusa et quæ instar aeris in organis pneumaticis pro diversis fistulis diversos sonos facit : ita fracta fistula cessabit illic anima redibitque in animam mundi. Sed sciendum est tot esse substantias incorporeas, vel si mavis animas, quot sunt machinæ organicæ naturales. Sed quod ait Spinosa, Eth. p. 2, schol. prop. 13. Omnia quamvis diversis gradibus animata tamen sunt, alia mirabili sententia nititur, nam, inquit, cujusque rei datur necessario idea in Deo cujus Deus est causa eodem modo ac humani corporis idea. Sed plane ab omni specie rationis alienum est animam esse ideam. Ideæ sunt aliquid mere abstractum ut numeri et figuræ nec agere possunt. Ideæ sunt abstractæ et