debent. Sententia falsissima et idem est hic error cum eo quem Cartesius insinuavit, materiam successive omnes formas suscipere. Spinosa incipit ubi Cartesius desinit : in naturalismo. Idem male, Ep. 58, mundum divinæ naturæ effectum esse, etsi pene addat non esse factum fortuita. Datur medium inter necessaria et fortuita, nempe liberum. Mundus est effectus Dei voluntarius sed ob ratione inclinantes seu prævalentes. Et licet fingeretur mundus perpetuus, tamen necessarius non foret. Potuisset Deus aut non aut aliter creare, sed non erat facturus. Putat, Ep. 49. Deum ea necessitate mundum producere qua se intelligit. Sed respondendum est multis modis res esse possibiles, at ut se non intelligeret, impossibile erat. — Spinosa porro ait, Eth. p. 1, schol. prop. 17. Scio plures esse qui putant se demonstrare posse ad Dei naturam summum intellectum et liberam voluntatem pertinere nihil enim perfectius agnoscere se aiunt quod Deo tribuere possunt quam id quod in nobis summa perfectio est[1] ... ideo maluerunt Deum ad omnia indifferentem.
- ↑ Porro tametsi Deum actu summe intelligentem concipiant, non