Jump to content

Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/171

E Wikisource
Haec pagina emendata est
—  52  —

Idem schol. ad prop. 17[1] vult intellectum et volun-


  1. Omnis locus ex integro mihi restituendus videtur qui ita se habet : « Nam intellectus et voluntas qui Dei essentiam constituerent, a nostro intellectu et voluntate toto cœlo differre deberent, nec in ulla re, præterquam in nomine convenire possent ; non aliter scilicet, quam inter se conveniunt canis, signum cœleste, et canis, animal latrans. Quod sic demonstrabo. Si intellectus ad divinam naturam pertinet, non poterit, uti noster intellectus, posterior (ut plerisque placet) vel simul natura esse cum rebus intellectis, quando quidem Deus omnibus rebus prior est causalitate (per coroll. 1, Prop. 16) sed contra veritas et formalis rerum essentia ideo talis est, quia talis in Dei intellectu existit objective. Quare Dei intellectus, quatenus Dei essentiam constituere concipitur, est revera causa rerum, tam earum essentiæ quam earum existentiæ ; quod ab iis videtur etiam fuisse animadversum, qui Dei intellectum, voluntatem et potentiam unum et idem esse asseruerunt. Cum itaque Dei intellectus sit unica rerum causa, videlicet (ut ostendimus) tam earum essentiæ, quam earum existentiæ, debet ipse necessario ab iisdem differre, tam ratione essentiæ quam ratione existentiæ, nam causatum differt a sua causa præcise in eo, quod a causa habet. Ex. grat. homo est causa existentiæ, non vero essentiæ alterius hominis : est enim hæc æterna veritas : et ideo secundum essentiam prorsus convenire possunt ; in existendo autem differre debent et propterea, si unius existentia pereat, non ideo alterius peribit ; sed si unius essentia