tatem Dei cum nostro solum nomine convenire, nam nostrum esse posteriorem rebus, Dei priorem, sed hinc non sequitur solo nomine convenire. Alibi tamen dicit cogitationem esse attributum Dei et ad illam referendos particulares cogitandi modos. Eth. p. 2, prop. 1. Sed tunc putat autor eum loqui de verbo Dei externo quod, Eth. p. 5, mens nostra pars intellectus infiniti.
Mentem humanam ait Spinosa (Eth. p. 5, prop.
destrui posset et fieri falsa, destrueretur etiam alterius essentia. Quapropter res, quæ et essentiæ et existentiæ alicujus effectus est causa, a tali effectu differre debet tam ratione essentiæ quam ratione existentiæ. Atqui Dei intellectus est et essentiæ et existentiæ nostri intellectus causa : ergo Dei intellectus, quatenus divinam essentiam constituere concipitur, a nostro intellectu tam ratione essentiæ quam ratione existentiæ differt, nec in ulla re, præterquam in nomine cum eo convenire potest, ut volebamus. Circa voluntatem eodem modo proceditur, ut facile unusquisque videre potest.