Jump to content

Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/175

E Wikisource
Haec pagina emendata est
—  56  —

23, demonst.), non posse cum corpore absolute destrui, sed ejus aliquid remanere quod æternum est : id autem ad tempus non referri adeoque durationem inquit menti nisi durante corpore non tribuimus. Et in schol. subseq. ait, Est hæc idea, quæ corporis essentiam sub specie æternitatis exprimit, certus cogitandi modus qui ad mentis essentiam pertinet quique necessario æternus est, etc. Hæc illusoria esse oportet. Hæc idea est qualis figura sphæræ cujus æternitas nihil præjudicat existentiam, cum sit ipsa possibilitas idealis sphæræ. Itaque nihil est quod dicitur mentem nostram quatenus corpus sub æternitatis specie involvit æternam esse, pariterque æterna erit quia æternas veritates de triangulo intelligit. Mens nostra non durat nec tempus refertur ultra actualem corporis existentiam. Ita Spinosa d. l. qui eam cum corpore perire putat quia judicavit ipsum corpus unicum semper manere etsi transformetur.