Jump to content

Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/177

E Wikisource
Haec pagina emendata est
—  58  —

Addit autor : quod mentes in alia et alia corpora migrent variasque domos et habitacula æternitatis nusquam a Spinosa diserte proditum lego, inferri tamen ex ejus sententia posset. Sed errat noster. Eadem anima Spinosæ non potest esse idea corporis alterius ut figura sphæræ non est figura cylindri. Spinosæ anima adeo fugax est, ut nec ad momentum existat, nam et corpus idea manet. Spinosa, Eth. p. 5, prop. 21, ait memoriam et imaginationem cum corpore evanescere. Sed ego censeo semper aliquam imaginationem et memoriam manere et sine illis animam nullam fore. Neque putandum est mentem existere sine sensu seu anima. Ratio sine imaginatione et memoria est consequentia sine præmissis. Aristoteles etiam putavit durare νουν, mentem, seu intellectum agentem, non animam. Sed ipsa etiam anima agit et mens patitur.