Pagina:Lex Salica (1906).pdf/106

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
104
LEX SALICA.


5. De сreu beba738.

§ 1.739 Si quis hominem ingenuum sive[a] in silva aut in quod­libet locum occiserit et eum ad celandum740 conburserit, DC solidos [conponat][b].

§ 2. Si antruscione741 vel feminam talem ordine[c]742 interfe­cit aut talare743 voluerit[d] vel igne concremaverit et ei fuerit adprobatum, DCCC solidos[e] culpabilis.

6. (De anstrutione744 si anstrutionem [castraverit])[f].

§ 1745. Si Salicus Salicum[g] castraverit et ei fuerit adprobatum, CC solidos culpabilis indicetur, excepto medicaturas[h]746 [solidos][i] IX.

§ 2. Si quis[k] antrustione castraverit et ei fuerit adprobatum. DC solidos culpabilis iudicetur, excepto[l] medicaturas IX.

7. (De eo qui femina ingenua a contubernio747 vel puella in itinere inferre praesumpserit)[m].

1. Si quis ingenuam feminam a contubernio facto aut puellam in itinere aut quodlibet locum [adsalierit et vim illi inferre][n] praesumpserit, quam unus tam plurimi qui ipsum scelus admisisse fuerit probatus, CC solidos culpabilis iudicetur. De illo contubernio si adhuc