Pagina:Lex Salica (1906).pdf/132

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
130
LEX SALICA.

et sic se id[oneet. Quod si v]ero ex materna progenie mallatur, septem [testes] proximiores adhibeat [ex paterna] et quattuor ex materna progenie et sic suam libertatem proport[et; ita ex q]ua parte mundior est, ex ipsa parte plus dabit testes. Si autem tal[es postquam pro]duxerit, dicat qui eum ammallavit: «non recipio istos testes qu[ia proximiores] habes qui tibi dicant testimonium», et si ille dixerit quia «non [habeo alios testes] quam istos», tunc ille qui eum ammallavit det contra illum [testimo]nia qui sapiant945 eum propinquiores habere quos ad testimonium [dicendum adducat. Et si ille] qui mallatus est non vult se concredere, det ei qu946 .............[a] nde illa iura tamen et sic per pugnam contenda ...........[b].

3.

Si aliquis947 cartam falsam adclamaverit et eam falsam ille facere [contendat], qui illam falsam adclamavit, prebeat ipse, cui falsa dicta fuit, duodecim sacramentales948 et ipse sit terciusdecimus, qui iurati faciant illam bonam; et sic se ille concredat qui eam dixit [falsam esse].

4.

Si aliquis cartam suam in mallo adduxerit et aliquis illam dixerit falsam esse et ille cui carta est dixerit eam magis esse bonam quam falsam et ille qui falsam [esti]maverit, subula statim transforavorit, adhibeat contra unumquemque testem ex VII testibus qui eam firmaverunt, VII testes qui fiunt insimul XLIX[c] et sic iurati falsam illam faciant. Si autem ille cuius carta est se concredere noluerit, unus ex VII testibus qui eam firmaverunt et unus ex illis qui eam ream dixerunt, per pugnam contendant.

5.

In lege Salica XII949 iuratores esse debent; ita tenent Franci. Nos tamen in Italia propter Hludowici et Lotharii capitulare cum sua manu septima. Testes950 autem VII contra Francum sint. Franci [autem] post testes non adfirmant sacramentum.