Pagina:Lex Salica (1906).pdf/56

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
54
LEX SALICA.


§ 3[a]. Si Romano[b] plagiaverit, solidos LXIII[c]395 culpabilis iudicetur.

XL. Si servus in furtum fuerit inculpatus.

§ 1. Si[d] talis fuerit causa unde ingenuus DC dinarios hoc est solidos XV componere debuerat396, servus super scamno tensus CXX iectos flagellorum[e]397.

§ 2[f]. Si vero antequam torquatur fuerit confessus et ei[g] cum[h] domino servo[i] convenerit, CXX dinarios[k] qui faciunt solidos III do­minus reddat.

§ 3[l]. Si tamen maior[m] culpa398 fuerit, unde ingenuus XXXV solidos reddere debet, [similiter[n] servus CXX[o] colpos[p]399 accipiat].

§ 4. Et[q] si[r] confessus non fuerit, ille qui eum torquet si adhuc[s] voluerit ipso servo torquere etiam nolente domino, pignus domino servi donare[t] debet. Si[u] servus postea ad suppliciis maioribus400 subdi­tur[v] et[q] si confessus fuerit, nihil ille[w] super domino credatur401;