Pagina:Lex Salica (1906).pdf/81

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
79
LEX SALICA.

tus[a]564 grafione[b]565 solvatur quantum[c] de causa illa si convictus fuisset[d].

§ 3. Si vero[e] fuerit causa que[f] XXXV[g] solidus, si adprobatus fuisset, [poterat][h] culpabilem iudicare, et si convenerit ut manum suam redimat[i], CCXL dinarios[k] qui faciunt solidos VI manum suam redemat.

§ 4. Quod si amplius dederit, fretus grafione[l] solvatur quantum[m] de causa illa si convictus fuisset erit redditurus[n]. Ista[o] redemptio de manu redemenda usque ad leudem566 sic permanet.

Add. 1[p]. Si maior culpa fuerit de qua[q] LXII solidos et semissem posset iudicare[r] et convenit ut manum suam redimat, XV solidos manum suam redemat.

Add. 2[s]. Quod si amplius dederit, fretus graphioni[t] solvatur tamquam[u] si de causa illa fuisset adprobatus. Ista redemptio usque ad leodem permaneat.

§ 5. Si vero leodem[v] alteri impotaverit et eum ad hinneum[w]