Haec pagina nondum emendata est
LECTORI
jor Fero hæc, quæ in me ne capillum quidem mutant, cur non ferrem iniquos, qui a veris Botanicis & quidem consummatissimis, quibus, assurgere debent illi, summis cumulatus sum encomiis. Parem deinde adversariis referre gratiam, nec anni ingravescentes, nec munus, quo fungor, nec mei mores patiuntur. Quod mihi superest brevioris ævi, tranquillus utilioribus observationibus impemdam. Res naturales enim proprio privilegio munitæ persistunt, ut quemadmodum errores in his commissi a nullo defen di, ita nec veritates observationibus innixæ a toto eruditorum orbe conculcari possint; judices itaque provoco feros Nepotes:
Pascitur in vivis livor, post fata quiescit,
Tum suus ex merito quemque tuetur bonos.
Dabam 1753 d. 2. Maji. Upsaliæ