tibus; et quidquid ad eumdem testatorem pertinet in ipsa domo, ratione hereditatis Giani de Portinariis ad se pro parte devolute, legavit Grifo et Salto predictis.
Item, quod domus olim empta ab heredibus Boninsegne de Bibiano, posita in populo Sancte Marie in Campo, pertinet ad ipsum testatorem et heredes domini Doccie pro dimidia, et ad dominos Grifum et Saltum pro alia dimidia.
Item palatium cum turri, positum in populo Sancte Margherite, cui circumstant vie, una cum volta que coheret, pertinet ad ipsum testatorem pro duabus partibus et ad dictos heredes Doccie pro tertia parte. Item, quod terrenum super quo hedificata est domus nova post ipsam turrim, via mediante, pertinet ad ipsum testatorem ut supra: hedificium autem ipsius domus et volte factum est de pecunia ipsius testatoris.
Item, quod casolare olim emptam a filiis Orlandini Calfuccii in populo Sancte Margherite, cui a j via, a ij classus, a iij domina Benriceuta uxor olim Venture, pertinet ad ipsum testatorem, ut supra.
Item, quod casolare, super quo fuit palatium volte cum medietate turris, que dicitur Turris rubea, cui a j et ij via, a iij heredum Spade Bonfantini, a iiij domus testatoris, ubi est furnus, classo mediante, pertinet ad Grifum et Saltum predictos pro una medietate, et pro alia medietate ad ipsum testatorem ex successione Giani de Portinariis.
Item domus, empta a domino Teglario de Complobio.
Item domus, que fuit Landi aurifabri filii olim Iacobi Quartieri, cum curia, cui a j, ij et iij classus.