Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est
LESSON IX

Nox est et noctū agricolae agrōs nōn cūrant. Noctū mātrēs cēnam nōn parant. Noctū discipulī in scholā nōn labōrant et linguam Latīnam nōn discunt. Sed noctū nautae saepe labōrant.

Nox est et ibi medicus ambulat. Medicus noster nōn est, sed medicus puerī. Nunc medicus properat sed est tardus. In silvā properat. Puer, fīlius agricolae, in casā est aeger. Medicus, vir clārus et benignus, ad casam agricolae properat quod puer est aeger. Nox est et medicus sōlus ambulat. Amīcī cum medicō nōn ambulant. Sōlus properat. Tardus est quod lūna est obscūra. Medicus lūnam clāram vidēre cupit. Stellae quoque sunt obscūrae et medicus nōn clārē videt.