Jump to content

Pagina:Machiavelli-letter.pdf/2

E Wikisource
Haec pagina emendata est

secum ad uxorem huc accedat, aut illam, portione dotis quam accepit restituta, ordine repudiet; existimat emnim omnia istic agi facillime possi, ubi Vicarius Christi degit. Super hoc igitur opem auxiliumque imploramus tuum, rogamusque ut maritum illum accersas, et ea auctoritate qua polles cogas, adeout doubus Nicolais id valde efflagitantibus satisfiat. Movet enim nos tum justitia, quae causam hanc nostram fovet, tum praesentis viri, totiusque familiae alacritas, qua nihil est in hoc nostro rure suavius.

Sed de Tafano satis. Quod autem ad me pertinet, si quid agam scire cupis, omnem meae vitae rationem ab eodem Tafano intelleges, quam sordidam ingloriamque, non sine indignitione, si me ut soles amas, cognosces, Quo magis crucior atque angor, cum videam ut inter tot tantasque Magnificae Domus felicitates, et urbis, soli mihi pergama restant.

Ex Percussina, 4 Decembris 1514.

Nicolaus Machiavellus