quo ad actus coniugales tria concurrere. scilicet maleficam. diabolum & dei permissionem. Preterea fortius agere potest in id quod est minus forte. Sed virtus demonis est fortior virtute corporali. Job. xli. Non est potestas super terram que ei valeat comparari. qui creatus est vt neminem timeret. Responsio. Hic impugnandi sunt tres errores hereticales quibus reprobatis veritas patebit. Nam quidam iuxta doctrinam. sancti tho. in. iiij. di. xxiiij. vbi tractat de impedimento maleficiali conati sunt asserere maleficium nihil esse in mundo nisi in opinione hominum que naturales effectus quorum cause sunt occulte maleficijs imputabant. Alij qui maleficos concedunt sed ad maleficiales effectus illos tantummodo imaginarie & fantastice concurrere asserunt. Tercij qui effectus maleficiales omnino dicunt esse fantasticos & imaginarios. licet demon cum malefica realiter concurrat. Horum errores sic declarantur & reprobantur. Nam primi omnino de heresi notantur per doctores in. iiij. prefata di. precipue per sanctum Tho. in. iij. ar. & in corpore. q. dicens illam opinionem esse omnino contra auctoritates sanctorum & procedere ex radice infidelitatis. Quia vbi auctoritas scripture sacre dicit quod demones habent potestatem supra corporalia & supra imaginationem hominum quando a deo permittuntur. vt ex multis scripture sacre passibus notatur. Ideo illi qui dicunt maleficium nihil esse in mundo nisi in estimatione hominum. Etiam non credunt esse demones nisi in estimatione vulgi tantum vt terrores quos homo sibipsi facit ex sua estimatione imputet demoni. Et quod etiam ex imaginatione vehementi alique figure apparent in sensu tales quales homo cogitat quod & tunc creduntur demones videri dicamus vel etiam malefici. Et quem hec vera fides repudiat per quam angelos de celo cecidisse & demones esse credimus. Ideo & fatemur ipsos ex subtilitate sue nature multa posse que nos non possumus. Et illi qui eos ad talia facienda inducunt malefici vocantur. hec ibi. Quia vero infidelitas in baptisato heresis nominatur ideo tales de heresi reprehenduntur. Alij duo errores demones & eorum naturalem potentiam non negantes sed inter se quo ad effectum maleficialem & ipsam maleficam dissidentes inquantum vnus concedit maleficam realiter cooperari ad effectum non tamen verum sed fantasticum. Alter vero per contrarium effectum realem in leso concedens sed maleficam fantastice putat cooperari. Fundamentum erroris ex duobus passibus canonis. qui habentur. xxvi. q. v. epi. sumpserunt. vbi primo reprehenduntur mulieres que credunt se cum dyana vel herodiada nocturnis horis equitare. Inspiciatur ibi canon. Et quia sepe fantastice & imaginarie talia solummodo fiunt. ideo & illi errantes de omnibus alijs effectibus ita fieri iudicant. Secundo. Quia ibi continetur quod qui credit vel asserit posse fieri aliquam creaturam aut in melius deteriusue immutari aut transformari in aliam speciem vel similitudinem quam a deo omnium creatore. infidelis est & pagano deterior. Unde propter hoc quod ibi dicitur deteriusue immutari dicunt illum effectum non esse realem in maleficiato sed tantummodo fantasticum. Sed quod hi errores heresim sapiant & contra sanum intellectum canonis militant. ostenditur primo tam per legem diuinam quam etiam ecclesiasticam & ciuilem. & hoc in generali. demum in speciali verba canonis exprimendo licet etiam in sequenti questione clarius hoc deduceretur. Nam lex diuina in plerisque locis precipit maleficas non solum esse vitandas sed etiam occidendas. cuiusmodi penas non imponeret si non veraciter & ad reales effectus & lesiones cum demonibus concurrerent. Mors enim corporalis non infligitur sine corporali & graui peccato licet aliud de morte anime que ex fantastica illusione seu etiam tentatione oriri potest. Hec est sententia sancti. Tho. in. ij. distin. vij. in questione. An vti auxilio demonum sit malum. Nam Deutron. xviij. precipitur omnes maleficos & incantatores interfici. Leuitici etiam. xx. dicitur. Anima que declinauerit ad magos & ad ariolos & fornicata fuerit in eis ponam faciem meam contra eam & interficiam eam de medio populi mei. Et iterum. xx. Vir vel mulier in quibus phitonicus vel diuinus spiritus fuerit moriatur lapidibus obruent eos. Et dicuntur phitones in quibus demon operatur miros effectus. Preterea hec sunt quod propter hoc peccatum ochozias infirmus mortuus fuit. iiij. Reg. i. & samuel. ij. paralipo. xxij. Diuinorum denique eloquiorum tractatores quid aliud in eorum scriptis super. ij. disti. vij. & viij. tradiderunt de potestate demonum & magicis artibus eorum scripta inspiciantur cuiuscunque doctoris super. ij. li. sen. & inueniet nullo discrepante magos & maleficos virtute demonum permittente deo miros effectus non fantasticos posse producere. Taceo de varijs alijs locis in quibus sanctus Tho. diffuse de huiusmodi operibus pertractat vt in summa contra genti. li. iij. c. i. &. ij. in prima parte. q. cxiiij. ar. iiij. Et in secunda secunde. q. xcij. &. xciij. Inspiciantur denique postillatores & glosatores de magis pharaonis. Exodi. vij. Inspiciantur & dicta Augustini. xviij. de ciuitate dei. ca. xvij. Et in secundo de doctrina christiana. Similiter aliorum
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/12
Appearance