Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est

asseruntur habere virtutes infinitas superius & non inferius. & daretur sibi ex ordine rerum corporalium & corporum celestium. qui secundum se in plures & infinitos effectus influere possent. Hoc autem non fit propter debilitatem inferiorum. Concluditur quod demones licet absque hoc quod corpora assumant possint transmutationes in seminibus facere. hoc nihil arguit contra hoc quod hic intenditur de incubis & succubis quorum actus exercere non possunt. nisi in assumptis corporibus secundum quod supra tactum est. ¶ Ad quartum. quod demones non possunt mouere corpora localiter. vnde nec semen &c. probaturque ibi de anima per similitudinem. Dicendum quod aliud est loqui de substantia spirituali ipsius angeli aut demonis & aliud de ipsa anima. Hoc enim quod anima non potest mouere corpus localiter nisi viuificatum ab ea. vel per contactum corporis ad aliud corpus non viuificatum hoc est quia tenet infimum gradum in ordine substantiarum spiritualium ex quo etiam contingit. quod illud corpus quod habet mouere etiam per contactum oportet quod sit proportionatum non sic autem est de demonibus quorum virtus omnino corporalem virtutem excedit. ¶ Ad quintum dicendum quod contactus demonis ad corpus seminis vel cuiuscunque alterius non est contactus corporalis sed virtualis & fit secundum proportionem conuenientem tam mouenti quam mobili ita quod illud corpus quod mouetur non excedat proportionem virtutis demonis vt sunt corpora celestia & etiam tota terra vel elementa mundi. Et quare illa excedunt dicere possumus vt dicit sanctus Thomas in questionibus de malo. q. x. de demonibus. Quod hoc est vel propter conditionem nature. vel propter damnationem culpe. Est enim ordo rerum sicut secundum naturam ipsarum ita & secundum motum. et sicut superiora corpora celestia mouentur a superioribus substantijs spiritualibus. vt sunt angeli boni. Ita inferiora corpora moueri possunt a substantijs spiritualibus inferioribus vt sunt demones. Et siquidem hoc contingit eis secundum conditionem nature. secundum quod aliqui ponebant demones non esse ex illis superioribus angelis. Sed ex illis que perficiuntur a deo huic terrestri ordini vt erat philosophorum opinio. vel etiam si contingit ex pena peccati vt theologorum sententia est tunc a celestibus sedibus detrusi in hunc aerem tanquam ad penam non possunt ipsum aut terram commouere. Hec addita sunt propter duo argumenta que tacite soluuntur. scilicet de corporibus celestibus quod illa etiam possent mouere. Si possent corpora localiter mouere. quia sunt eis magis propinqua. vt etiam vltimum argumentum pretendit. Respondetur enim quod non valet. quia illa corpora excedunt proportionem virtutis eorum. si quidem prima opinio locum habet. Si vero non sed secunda tunc iterum non possunt mouere propter penam peccati. Est etiam ad argumentum vbi quis obijceret. quod idem est motus totius et partis sicut totius terre et glebe in. iij. phisico. Unde si demones possent mouere partem terre possent etiam mouere terram non valet vt patet intuenti distinctionem. Colligere autem semina rerum & applicare ad certos effectus non excedit eorum virtutem naturalem deo eis permittente. vt de se patet. Summarie concludatur quod non obstante quod quidam dicunt. demones in assumptis corporibus nullo modo posse generare. & quod per filios dei significentur filij seth. & non angeli incubi. sicut & per filias hominum ille que de stirpe Cayn descenderant. Quia tamen contrarium a multis vt patuit asseritur & quod multis videtur non potest omnino esse falsum. secundum philosophum in septimo ethicorum & in fine de somno & vigil. Iam etiam modernis temporibus attestantur facta & dicta maleficarum talia vere & realiter exequentium. Ideo dicimus tria. Primo quod per tales demones spurcissimi actus venerei non delectationis sed infectionis anime & corporum quibus succubunt aut incubunt causa exercentur. Secundo quod per talem actum completa conceptio & generatio a mulieribus fieri potest. inquantum semen humanum apponere possunt in loco conuenienti ventris mulieris ad materiam proportionatam ibidem preexistentem. A simili. sicut & semina aliarum rerum colligere possunt ad complendum aliquos effectus. Tercio quod demonibus attribuitur in talium generatione illud tantum quod est motus localis non autem ipsa generatio cuius principium non est virtus demonis aut corporis ab eo sumpti. sed virtus illius cuius semen fuit. vnde & genitus non demonis sed alicuius hominis filius est. Et per hec patet responsio ad argumenta vbi quis arguere vellet. quod demones generare non possent propter duo. Primo quod generatio completur per virtutem formatiuam que est in semine corpore viuo resoluto. Et corpus a demonibus assumptum. quia non est tale ergo &c. Patet responsio. quia demon virtute seminis formatiuam reponit ad locum debitum &c. Secundo. si dicatur quod semen non habet virtutem generandi nisi quandiu calor anime in eo retinetur. quem tamen exalare necesse est per magnam distantiam delatum.