Congruit etiam hoc diuine sapientie vt ea que ab ipso sint ordinata sint. Roma. xiij. que a deo sunt ordinata sunt. Et quia demones sint a deo deputati ad exercendum homines & ad puniendum damnatos. Ideo in exercitijs eorum ab extra quo ad homines sunt varij & multiplices. Congruit etiam & nequitie ipsorum. Quia enim humano generi aduersantur. ideo cum ordinate impugnant. ideo magis hominibus nocere estimant sicut faciunt. Unde constat spurcitijs illis nephandissimis non equaliter insistunt quod etiam magis specificatur tali ratione. Nam cum operatio sequitur naturam rei vt dictum est. quorumcunque sunt nature subordinate. oportet quod etiam operationes sibi inuicem subordinentur sicut patet in rebus corporalibus. Quia enim inferiora corpora naturali ordine sunt infra corpora celestia. actiones & motus eorum subduntur actionibus & motibus celestium corporum. & quia vt dictum est demones naturali ordine inter se differunt. Ideo etiam naturalibus actionibus intrinsecis et extrinsecis presertim in huiusmodi spurcitijs peragendis. Ex quibus concluditur quod quia huiusmodi spurcitie plurimum preter nobilitatem angelice nature exercentur cum etiam in actibus humanis infimi & fetidissimi actus in se quidem considerando non quantum ad officium nature & procreationis reputantur. Demum cum de quolibet ordine aliqui cecidisse creduntur non est inconueniens asserere quod illi demones qui de infimo choro & iterum illi qui infimi in illo existunt his spurcitijs & ab alijs deputantur & insistunt. Hoc etiam plurimum est aduertendum. quod licet de incubis & succubis mulieribus infestos scriptura tradit. tamen nusquam legitur in vitijs quibuscunque contra naturam loquendo non solum de sodomitico sed etiam de quocunque alio peccato extra vas debitum perpere agendo se incubos & succubos fecisse. In quo maxima illorum peccaminum enormitas ostenditur cum indifferenter omnes demones cuiuscunque ordinis illa peragere abhorrent & verecundum estimant. Et hoc videtur velle glosa super Ezechielem. xix. vbi dicitur. Dabo te in manus palestinorum id est demonum. qui etiam erubescunt de via tua scelerata vicium contra naturam intelligens. & intuenti patet. quod de demonibus oportet auctoritatem intelligere. Nullum enim peccatum tam sepe deus reproba morte in multis condemnauit. Dicunt etiam nonnulli & veraciter creditur quod nullus talis vicij postquam tempus mortalis vite christi quod ad annos xxxiij. extenditur in hoc scelere perseuerans excesserit nisi speciali gratia redemptoris poterit liberari quod ex eo patet quod octogenarijs & centenarijs isto crimine inueniuntur sepe irretiti quibus tempus christi quia vite morum disciplina fuit. et ideo illo spreto vix vnquam sine difficultate per maxima ab hoc scelere continebit. Sed & quod ordo sit inter eos etiam ad officia exteriora quo ad impugnationes demonstrant eorum nomina. Nam licet vnum & idem nomen. scilicet diabolus multipliciter exprimatur in scripturis & hoc propter diuersas eorum proprietates. Tamen his immundis operibus vnus presidere in scripturis traditur sicut etiam & certis alijs vitijs. Est enim vsus scripture & locutionis quemlibet immundum spiritum nominare diabolum a dya quod duo & bolus quod est morsellus. quia duo occidit. scilicet corpus & animam. & secundum ethimologiam. licet grece interpretatur diabolus clausus ergastulo & hoc sibi conuenit cum non permittitur sibi nocere quantum vellet. Vel diabolus quasi defluens. quia defluxit id est corruit specialiter & localiter. Nominatur etiam demon id est sapiens super sanguinem. vel sanguineus. scilicet super peccata que sitit & procurat triplici scientia qua viget. scilicet subtilitate nature experientia temporum & reuelatione bonorum spirituum. Nominatur etiam belial quod interpretatur absque iugo vel absque dominio quia pro posse pugnat contra eum cui deberet esse subiectus. Vocatur etiam beelzebub quod interpretatur vir muscarum id est animarum peccantium que reliquerunt verum sponsum christum. Item sathanas id est aduersarius. Unde. i. Petrus. v. Aduersarius vester diabolus circuit &c. Item vehemoth id est bestia. quia facit homines bestiales. Ipse tamen demon fornicationis & princeps illius spurcicij dicitur asmodeus. quod interpretatur factura iudicij. quia propter huiusmodi vicium factum fuit terribile iudicium super sodomam & quatuor alias ciuitates. Sicut & demon superbie dicitur leuiathan. quod interpretatur additamentum eorum. quia & lucifer tentans primos parentes de superbia promisit eis additamentum diuinitatis. De quo & per Esaiam dominus Visitabo super leuiathan serpentem veterem & tortuosum. & demon auaricie & diuitiarum dicitur mammona. Quem & christus in euangelio expressit. mat. vi. Non potestis deo seruire &c. Ad argumenta. ad primum. quod quia bonum potest inueniri sine malo. sed malum nunquam inuenitur sine bono. quia fundatur super creaturam que in se bona est. Et ideo demones inquantum habent naturam bonam ordinati sunt in naturalibus & in eorum actionibus. ad illud Job. x. potest dici. quod demones ad exercitium deputati non sunt in inferno sed isto aere caliginoso.
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/28
Appearance