et melancolicos benignos. Quoniam ergo virtus corporum celestium operatur admixtionem et qualitatem complexionum. Hinc est quod per consequens quodammodo operatur ad qualitatem morum valde tamen de longinquo. Plus enim facit ad qualitatem complexionis virtus nature inferioris quam virtus sideris. Unde Augus. v. de ci. dei. in solutione cuiusdam questionis de duobus fratribus qui simul infirmabantur et curabantur: cum querebatur vnde hoc esset magis commendat rationem ipocratis quam astronomi. Ipocras enim respondit quod hoc erat propter similitudinem complexionis. Et astronomus respondit quod erat propter idemptitatem constellationis. Melius enim respondit phisicus. quia causam reddit magis propriam et magis propinquam. Sic ergo dicendum quod impressiones siderum aliquo modo disponunt ad maliciam maleficorum: si quidem aliqua influentia in eorum corporibus predominatur potius ad huiusmodi nephanda quam ad alia opera quecunque viciosa seu virtuosa. que tamen dispositio non debet dici necessaria proxima et sufficiens. sed remota & contingens. Nec valet si quis obijceret philosophum li. de proprietatibus elementorum. vbi dicit quod regna vacua facta sunt et terre depopulate apud coniunctionem iouis et saturni. arguendo quasi: quia talia ex libero arbitrio dependebant hominum ergo etiam influentie luminarium super liberum arbitrium haberent efficaciam. Respondetur enim quod philosophus per hoc dictum non vult innuere quod homines illi non poterant resistere illius influentie constellationis ad dissensionem inclinantis. sed quia noluerunt quia sicut ptolomeus in almagesti. Sapiens homo dominabitur astris. quamuis enim coniunctio iouis & saturni eo quod saturnus habet influentiam melancolicam et malam et iupiter valde bonam possit ad rixam vel discordiam homines inclinare. illi tamen inclinationi homines per libertatem arbitrij possunt resistere et valde faciliter cum adiutorio gratie dei. Nec iterum valet si quis obijceret dictum Dama. li. ij. c. vi. vbi dicit. constituuntur multotiens comete & signa quedam mortis regum. Respondetur enim quod etiam sequendo opinionem Dam. qui fuit vt patet in predicto libro contrarie opinionis vie philosophice siue non: nihil per hoc concluditur quo ad necessitatem actuum humanorum. opinatur enim Dam. quod cometa nec naturaliter generatur nec est vna de stellis in firmamento positis. vnde nec eius significatio est naturalis nec influentia. Dicit enim quod comete non sunt ex his que a principio genita sunt astra. sed diuina iussione secundum ipsum tempus constituuntur et rursus dissoluuntur. hec Damasce. Prenunciat autem deus per tale signum mortem regis magis quam aliorum tum quia est persona communis. tum quia potest ex hoc oriri turbatio regni. De cuius custodia magis sollicitantur angeli propter commune bonum quorum etiam ministerio et generantur et dissoluuntur. Sed nec philosophorum opinio obstat qui dicunt quod stella cometa sit impressio calida et sicca generata in superiori parte aeris prope ignem: ex cuius vapore calido et sicco globus illius vaporis adunatus apparet corpus stelle. Partes autem illius vaporis discontinuate circa illum globum et longum protense in suis extremitatibus illi globo coniuncte sunt quasi eius come. et secundum hanc positionem significat et causat non per se sed per accidens mortalitatem prouenientem ex infirmitatibus calidis et siccis. Et quia vt plurimum diuites nutriuntur calidis et siccis. Ideo illo tempore multi diuites moriuntur inter quos mors regum et principum est magis notabilis. et hec positio nec distat a positione Dama. si quis bene considerat: nisi quo ad operationem & cooperationem angeli quam nec philosophi excludere possunt: immo vbi vapores nunquam in sua siccitate et caliditate ad generandum cometam concurrerent adhuc operatione angeli sepe concurrere habent causis predictis sicut et stella que sancti Thome doctoris transitum indicauit que vtique non ex superis in firmamento positis prosilijt sed operatione angeli ex materia aliqua preiacente formata et officio peracto iterum resoluta fuit. Unde videmus quod secundum quancunque istarum opinionum nullum penitus habent celi luminaria dominium super liberum arbitrium. Unde nec consequenter super malitiam & mores hominum. Nota insuper quare astronomi vt sepius vera predicunt et quod eorum iudicia vt plurimum super vnam prouinciam aut gentem vnius terre eueniunt. Huius ratio est. quia enim sua iudicia sumunt ex astris que etiam habent maiorem influentiam capiendo probabiliorem non necessitantem in actibus tam nature quam voluntatis et in actibus hominum generalibus sicut vnius gentis vel prouincie quam in particularibus vnius persone: quia maior effectus stellarum imprimitur in totam vnam gentem quam in vnum hominem: et quia maior pars gentis vnius magis sequitur affectus naturales corporis quam vnus singularis homo. ideo &c. sed hoc incidentaliter est tactum. Secunda via per quam prefata nostra catholica assertio declaratur est per reprobationem errorum genitaliacorum et deam fortune colentium mathematicorum. De quibus Isid. viij. ethi. c. ix. genetaliaci dicuntur propter natalium considerationem siderum qui vulgo mathematici dicuntur. Fortuna vero vt ibidem
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/31
Appearance