matrimonij coniunctis suscitata per maleficia et similiter infrigidationes generatiue potentie. vt nec redditionem nec exactionem debiti matrimonialis locum pro prole habere valeant. Sed quia amor et odium in anima existunt quam etiam demon intrare nequit: ne alicui hec quasi incredibilia videantur sub questione sunt discutienda cum etiam opposita iuxta se posita magis elucescunt.
¶ Questio: an malefice mentes hominum ad amorem vel odium valeant immutare? Et est septima in ordine.
QUeritur an demones per ipsas maleficas mentes hominum ad amorem vel odium inordinatum immutare et incitare valeant? Et arguitur quod non secundum premissa. Tria sunt in homine voluntas. intellectus et corpus. Primum deus sicut habet per se regere. quia cor regis in manu domini. ita secundum per angelum illustrare et ipsum corpus per influxus celestium corporum dirigere. Preterea intra corpora demones non possunt esse illa immutando. ergo minus infra animam eius potentijs odium vel amorem immittendo. Patet consequentia. quia ex natura maiorem habent potestatem supra corporalia quam supra spiritualia. et quidem quod non possunt immutare supra patuit in plerisque locis quia nullam formam substantialem vel accidentalem inducere possunt nisi adminiculo alicuius alterius agentis. sicut etiam quilibet alius artifex. est etiam ad idem. c. xxvi. q. v. episcopi. in fine. Qui credit aliquam creaturam posse transmutari in melius vel in deterius nisi ab ipso omnium creatore infideli et pagano deterior est. Preterea. omne agens ex proposito cognoscit suum effectum. Si igitur diabolus posset mentes hominum immutare ad odium vel amorem: posset internas cogitationes anime videre quod est contra illud quod in li. de ecclesiasticis dogmatibus dicitur. Diabolus internas cogitationes non potest videre. Et iterum ibidem. Non omnes cogitationes nostre male a diabolo excitantur. sed aliquotiens ex nostri arbitrij motu emergunt. Preterea. amor et odium sunt circa voluntatem que radicatur in anima. ergo non possunt causari a diabolo quacunque arte. tenet consequentia. quia illabi anime. vt dicit Augustinus. illi soli est possibile qui eam creauit. Preterea. si dicatur quod potest mouere sensitiuas interiores et sic consequenter voluntatem non valet. quia vis sensitiua est dignior quam vis nutritiua. Sed diabolus non potest formare actum virtutis nutritiue vt formet carnem aut os. ergo etiam non potest causare aliquem actum interiorum virium anime. Sed contra. Diabolus non solum visibiliter sed etiam inuisibiliter homines tentare dicitur hoc autem falsum esset nisi interius circa animam et eius potentias aliquid causare posset. Preterea. Damasce. in suis sententijs. Omnis malicia et omnis immundicia a diabolo excogitata sunt. Et Dio. iiij. c. de diuinis nominibus. multitudo demonum causa omnium malorum et sibi et alijs est. Responsio. Hic primo danda est distinctio de causa. et secundo qualiter potest interiores potentias anime immutare que dicuntur sensitiue interiores. et sic tercio concludetur propositum. Quo ad primum considerandum est quod causa alicuius potest aliquid dici dupliciter. Uno modo directe. Alio modo indirecte. Indirecte quidem sicut cum aliquod agens causat aliquam dispositionem ad aliquem effectum dicitur esse occasionaliter et indirecte causa illius effectus. sicut si dicatur quod ille qui secat ligna est occasio combustionis ipsorum. et hoc modo dicere possumus quod diabolus est causa omnium peccatorum nostrorum. quia ipse instigauit primum hominem ad peccandum ex cuius peccato consecuta est in toto genere humano quedam pronitas ad omnia peccata. et sic intelligenda sunt verba Dam. et Dio. Directe autem dicitur aliquid esse causa alicuius inquantum operatur directe ad illud: et hoc modo diabolus non est causa omnis peccati. Non enim omnia peccata committuntur diabolo instigante sed quedam ex libertate arbitrij et carnis corruptione. Quia vt Orige. dicit. Etiam si diabolus non esset homines haberent appetitum cibi et venereorum et huiusmodi. circa que inordinationes multe contingunt nisi per rationem talis appetitus refrenetur. et maxime presupposita corruptione nature. Refrenare autem et ordinare huiusmodi appetitum subiacet libero arbitrio. super quem etiam diabolus minus habet potestatem. Sed quia per hanc distinctionem non possumus discernere qualiter interdum amor hereos seu philocaptio procurari potest. Est vlterius aduertendum quod diabolus licet non possit esse causa illius inordinati amoris directe cogendo hominis voluntatem potest tamen esse per modum persuadentis. Et hoc iterum dupliciter. scilicet visibiliter et inuisibiliter. Visibiliter sicut cum in aliqua specie hominis sensibiliter apparet etiam ipsis maleficis et eis sensibiliter loquitur & persuadet peccatum sicut tentauit primos parentes in paradiso in specie serpentis: christum in deserto in aliqua specie visibiliter ei apparens. Et quia non est putandum quod solum sic persuadeat hominem. quia sequeretur quod nulla alia peccata fierent ex instructione diaboli nisi que diabolus visibiliter